Latin
2.409.1 to 2.409.23
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.409.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
«Tempus flendi, et tempus ridendi, »Nunc flendi tempus est, et in futuro ridendi: Beati enim flentes, quoniam ipsi ridebunt (Luc. VI, 21). «Tempus plangendi, et tempus saltandi. »Idcirco corripiuntur in Evangelio, quibas Dominus ait: Lamentavimus vobis, et non planxistis: cantavimus, et non saltastis (Luc. VII, 32). Plangendum est in praesentiarum, ut postea saltare valeamus illa saltatione, qua David saltavit ante arcam Testamenti: et Saulis filiae displicens, magis placuit Deo (II Reg. VI). «Tempus spargendi lapidee, et tempus colligendi lapides, »Miror, quomodo vir disertus rem ridiculam in hoc loco dixerit: De destructione, inquietis, et aedificatione domorum Salomonis sermo est, quod homines nunc destruant, nunc aedificent: alii congregent lapides ad aedificia construenda, alii quae exstructa sunt, destruant, secundum illud Horatianum (Epist. lib. II, epist. 1): Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis. AEstuat, et vitae disconvenit ordine toto. Hoc utrum recte, an perperam dixerit, lectoris arbitrio derelinquo. Nos prioris explanationis sequamur ordinem: Tempus spargendorum et congregandorum lapidum esse dicentes, juxta illud quod in Evangelio scriptum est: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9). Quod tempus fuerit gentilis populi dispergendi, et tempus rursum in Ecclesiam congregandi. Legi in quodam libro (juxta Septuaginta tamen Interpretes, qui dixerunt: Tempus mittendi lapides, et tempus colligendi) severitatem legis antiquae. Evangelii gratia temperatam. Lex quippe rigida, inbenigna, non parcens, peccantem interficit Evangelii gratia miseretur, et ad poenitentiam provocat. Et hoc esse tempus mittendorum lapidum, sive congregandorum, quod lapides mittantur in lege, colligantur in Evangelio. Hoc utrum vere necne dictum sit, suo imputetur auctori. «Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexu. »Juxta simplicem intelligentiam manifestus est sensus, Apostolo in eadem verba congruente: Nolite fraudare ad invicem, nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi (I Cor.