# Commentarius in Ecclesiasten 2.409.159-177

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.409.159 to 2.409.177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.409.159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.409.159

III, 11), Quod autem videtur esse blasphemum: « Quis cognoscit, spiritus filiorum hominum, si ascendat ipse sursum, et spiritus jumenti, si descendat ipse deorsum in terram? » non inter pecudes et hominem secundum animae dignitatem nihil interesse contendit, sed adjiciendo quis, difficultatem rei voluit demonstrare. Pronomen enim quis in Scripturis sanctis non pro impossibili, sed pro difficili semper accipitur. Ut ibi: Generationem ejus quis enarrabit (Isa. LIII, 8)? Et in psalmo quarto decimo: Domine, quis habitavit in tabernaculo tuo, et in monte sancto tuo (Psal. XIV, 1)? et caetera, quae sequuntur. Et in Jeremia, licet in Hebraeo aliter sit: Et homo est, et quis cognoscet eum (Jerem. XVII, 9)? Inter homines igitur et bestias haec sola est d…fferentia, quod spiritus hominis ascendit in coelum, et spiritus jumenti descendit in terram, et cum carne dissolvitur: si tamen hujus rei vir aliquis ecclesiasticus et disciplinis coelestibus eruditus, et quasi dubiae rei certus assertor sit. Haec interim juxta litteram. Quantum autem ad spiritualem intelligentiam pertinet: Quoniam homines et jumenta salvos faciet Dominus (Psal. XXXV, 7); et in alio loco: Ut jumentum sum, inquit, apud te, et ego semper tecum (Psal. LXXII, 23): et in omnibus prophetis homines et pecora in Jerusalem salvanda [Al. salvata] dicuntur, et impleri terram repromissionis· pecoribus et armentis; quis scit, utrum sanctos, qui hominis appellatione dignus est, ascendat in coelum, et utrum peccator, qui jumentum vocatur, descendat in terram? Fieri enim potest pro incerto vitae hujus, et lubrico statu, ut et justus concidat, et peccator exsurgat, et nonnunquam evenit, ut rationabilior, et eruditus in Scripturis, id est, homo, non circumspecte, et ut scientia sua dignum est, vivat, et deducatur ad inferos, et simplicior quisque atque rusticior, qui jumentum hominis comparatione dicatur, melius vivat, et martyrio coronetur, ac paradisi sit colonus.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
