# Commentarius in Ecclesiasten 2.409.178-193

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.409.178 to 2.409.193. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.409.178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.409.178

« Et vidi, quia non est bonum, nisi quod laetetur homo in opere suo, quia haec est pars ejus. Quis enim adducet eum, ut videat id, quod futurum est post ipsum? » Pro eo quod nos posuimus: « Ut videat id quod futurum est post ipsum, » apertius interpretatus est Symmachus, dicens: « Ut videat ea quae futura sunt post haec. Nihil est ergo bonum in vita ista, nisi quod laetatur homo in opere suo, faciens eleemosynam, et futuros sibi thesauros in regno coelorum praeparans. Hanc solam habemus portionem, quam nec fur nec latro valet, nec tyrannus auferre, et quae nos post mortem sequatur. Nec enim possumus, cum haec vita fuerit dissoluta, rursum nostris laboribus perfrui, aut scire quae futura sint in mundo postea. Aliter: Superiori errore turbatus, quod putarem inter homines et bestias nihil interesse, in hanc sententiam prava opinione deductus sum, ut nihil aliud boni dicerem, nisi praesentem carpere voluptatem. Neque enim cum semel nos dissolvisset interitus, posse his perfrui, a quibus recederemus ingrati. Alii de hoc quod ait: « Quis enim adducet eum, ut videat ea, quae sunt futura post se, » ad illam intelligentiam retulerunt, ut dicerent: Melius esse suis hominem laboribus perfrui; quia hoc solum de substantia sua posset auferre. Cum mors venerit, nescire quali sit haerede moriturus, utrum dignus, an indignus, suis opibus perfruatur. (Cap. IV). « Et conversus sum ego, et vidi universas calumnias quae fiunt sub sole, et ecce lacrymae eorum qui calumniam sustinent, et non est qui consoletur eos, et in manibus calumniantium eos fortitudo: et non est eis consolator. » Post hanc cogitationem illuc mentem meam oculosque conveni, ut viderem calumniatores, et calumniam sustinentes. Et ecce hi, qui injuste a potentioribus opprimuntur, lacrymis, quas solum habere in calamitatibus licet, rei invidiam protes…antes, consolatorem non queunt reperire.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
