# Commentarius in Ecclesiasten 2.409.24-43

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.409.24 to 2.409.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.409.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.409.24

VII, 5), liberis dandam operam, et rursum continentia. Vel quod tempus fuerit amplexandi, quando vigebat illa sententia: Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28). Et tempus procul a complexu fieri, quando successit: Tempus in angusto est. Superest ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant (I Cor. VII, 29). Si autem voluerimus ad altiora conscendere, videbimus sapientiam amplexari amatores suos: Honora, quippe ait, eam, et amplexabitur te (Prov. IV, 8), intraque ulnas suas et gremium strictiori tenebit complexu. Porro, quia non potest humanus animus semper in sublime tendi, et de divinis et altioribus cogitare, nec jugiter esse in contemplatione rerum coelestium, sed interdum necessitatibus corporis indulgere; propterea tempus est amplexandi sapientiam, et eam strictius continendi, et tempus relaxandi mentem ab intuitu complexuque sapientiae, ut curae corporis, et his quibus vita nostra absque peccato indiget, serviamus. « Tempus acquirendi, et tempus perdendi. Tempus custodiendi, et tempus projiciendi. » Sub diversis sermonibus, idem nunc, qui supra et infra, sensus est, in eo quod ait: Tempus destruendi, et tempus aedificandi. Ac deinde: Tempus scindendi, et tempus consuendi. Quomodo enim Synagoga destruitur, ut aedificetur Ecclesia, et a Lege fit scissio, ut Evangelia consuantur, quod evangelistae singuli perpetrarunt, de Lege et Prophetis adventus Dominici testimonia consuentes: ita et tempus fuit quaerendi et custodiendi Israel, tempus perdendi et projiciendi illum. Vel certe tempus quaerendi populum ex gentibus, et tempus perdendi populum Judaeorum. Tempus custodiendi credentes ex nationibus, et tempus abjiciendi incredulos ab Israel. « Tempus tacendi, et tempus loquendi.» Pythagoricos reor, quorum disciplina est tacere per quinquennium, et postea eruditos loqui, hinc originem sui traxisse decreti. Discamus itaque et nos prius non loqui, ut postea ad loquendum praeceptoris ora reseremus. Sileamus certo tempore, et ad eloquia pendeamus.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
