# Commentarius in Ecclesiasten 2.409.44-60

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.409.44 to 2.409.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.409.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.409.44

Nihil nobis videatur rectum esse, nisi quod discimus, ut post multum silentium, de discipulis efficiamur magistri. Nunc vero pro saeculorum quotidie in pejus labentium vitio, docemus in ecclesiis, quod nescimus. Et si compositione verborum, vel instinctu diaboli, qui fautor errorum est, plausus populi excitaverimus, contra conscientiam nostram scire nos arbitramur, de quo aliis potuimus persuadere. Omnes artes absque doctore non discimus: sola haec tam vilis et facilis est, ut non indigeat praeceptore. « Tempus amandi, et tempus odiendi, » Tempus amandi post Deum, liberos, uxorem, propinquos, et tempus odiendi eos in martyrio, cum pro Christi confessione rigidos pietas oppugnat inimica. Vel certe tempus amandi legem, et ea quae a lege fuerant imperata, circumcisionem, hostias, Sabbatum, neomenias; et tempus odiendi ea, Evangelii gratia succedente. Necnon et hoc dici potest, quoniam nunc per speculum videmus in aenigmate (I Cor. XIII, 12), tempus esse praesentia diligendi, et in futurum tempus adveniet, quando cernentes facie ad faciem, et in melius proficientes, incipiemus odisse, et despicere quod amavimus. « Tempus belli et tempus pacis, » Quandiu in praesenti saeculo sumus, tempus est belli: cum autem migraverimus de hoc saeculo, pacis tempus adveniet. In pace enim locus est Dei, et civitas nostra Jerusalem, de pace sortita est vocabulum (Psal. LXXV, 3). Nemo ergo se nunc putet esse securum: in tempore belli accingendum est, et arma tractanda, ut victores quondam requiescamus in pace. « Quae abundantia est facienti, in quibus ipse laborat. Vidi occupationem, quam dedit filiis hominum, ut occupentur in ea. Universa fecit bona in tempore suo, et quidem sacculum dedit in corda eorum, ut non inveniat homo opus quod fecit Deus ah initio usque in finem. » Non me fugit quid a plerisque in hoc loco dictum sit, quod propterea Deus in praesenti saeculo etiam perversorum dogmatum magistris concesserit occupationem, ne mens hominis otiosa torpesceret, et hoc esse bonum, quod fecit Deus in tempore suo, et nihilominus nequire eoa naturam et rerum scientiam comprehendere.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
