Latin
2.420.1015 to 2.420.1016
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.1015-1016
Unproofread scanNot analysed yet
otium enim et desidia quasi quaedam rubigo sapientiae est. Si igitur quis hoc passus fuerit, non desperet remedium sanitatis, sed vadat ad magistrum, et rursum instruatur ab eo, et post laborem et industriam, sudoremque nimium, valebit sapientiam recipere quam amiserat, Hoc est, quod in Hebraeo significantius dicitur: «Et fortitudinibus corroborabitur, »id est, labore, et sudore, et industria, et quotidiana lectione, sapientiam consequetur, et tortitudo ipsius habebit hunc finem, ut accipiat sapientiam.