Latin
2.420.129 to 2.420.149
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.129-149
Unproofread scanNot analysed yet
sed sciamus imbecillitatem nostram, quod, quantum distat coelum a terra, tantum nostra opinatio a natura illius separetur: et idcirco debere verba nostra esse moderata. Sicut enim qui in multis cogitationibus est, ea somniat frequenter, de quibus cogitat: ita qui plura voluerit de divinitate disserere, incidit in stultitiam. Vel certe sic: Verba nostra pauca ideo esse debere, quod etiam ea quae nosse nos arbitramur, per speculum videmus et in aenigmate, et velut somnium comprehendimus, quod tenere nos aestimamus. Cumque plura (ut visum nobis fuerit) dixerimus, finem disputationis nostrae esse stultitiam. Ex multiloquio enim nos non effugere peccatum. «Cum votum feceris Deo, ne moreris reddere illud, quia non est voluntas in insipientibus. Quaecunque voveris, redde. Melius est non vovere, quam vovere et non reddere. »Simplex intelligentia interpretatione non indiget. Melius est non promittere, quam promissa non facere, quia displiceant Deo, et inter insipientes computentur, qui vota non expleant. Quod autem ait: Non est voluntas in insipientibus, subanditur, Dei, juxta illud Apostoli (I Cor. XVI, 22): Et utique non fuit voluntas, ut nunc venirem ad vos. Quod si volumus et curiosius aliquid dicere, praecipitur Christiano, ut fidem opere compleat, et non sit similis Judaeorum qui spondentes atque dicentes: Omnia quaecunque Dominus pracepit, faciemus (Exod. XXIV, 3), adoraverunt idola. Et post verberatos servos, et lapidibus oppressos, novissime ipsum quoque patrisfamilias filium trucidaverunt. Melius est ergo ancipitem diu librare sententiam, quam in verbis facilem, in opere esse difficilem. Servus enim qui scit voluntatem Domini sui, et non faciat eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47). «Non des os tuum, ut peccare facias carnem tuam. Et ne dixeris in conspectu angeli, quia ignorantia est; ne irascatur Deos super vocem tuam, et disperdat opera manuum tuarum.