# Commentarius in Ecclesiasten 2.420.150-166

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.420.150 to 2.420.166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.150

» Hebraeus ita sensit: Quod non potes facere, ne promittas. Non enim in ventum dicta transeunt, sed a praesenti angelo, qui unicuique adhaeret comes, statim perferuntur ad Dominum. Et tu qui putas ignorare Deum, quod pollicitus es, provocas eum ad iracundiam, ut omnia opera tua dissipentur. Sed in eo quod ait: Ut non peccare facias carnem tuam, non diligenter eventilans, ita intellexit, quasi dixisset, Non des os tuum, ut non pecces. Nobis vero alter sensus videtur, quod arguantur hi, qui de vitio camis queruntur et aiunt, se corporis necessitate compulsos ea facere, quae nolint, secundum illud Apostoli (Rom. VII, 15): Non enim, quod volo, hoc ago, sed quod nolo, et caetera. Noli itaque, ait, vanas excusationes quaerere, et dare occasionem carni tuae ad peccandum, et dicere: Non ego pecco, sed quod habitat in carne mea peccatum. Denique in eo loco ubi ait: Ne dixeris coram angelo, quia ignorantia est, Aquila interpretans verbum Hebraicum SEGAGA, pro ignorantia, ακούσιον transtulit, id est, non spontaneum. Si enim, inquit, hoc dixeris, Deum provocas quasi auctorem mali atque peccati, ut iratus, si quid videris boni habere, auferat de inanibus tuis. Vel certe talia sentientem, tradat in reprobum sensum, ut facias ea quae non conveniunt. « Quia in multitudine somniorum et vanitates, et verba plurima. Sed Deum time.» E… hunc locum ita Hebraei edisserunt. Nec superiora facias, de quibus jam dictum est, no facile somniis credas. Cum enim diversa videris per nocturnam quietem, et variis anima fuerit exagitata terroribus, sive incitata promissis, tu ea contemne, quae somnii sunt. Et solum Deum time. Qui enim somniis crediderit, vanitatibus se et ineptiis tradet. Aliter: Quia dixi atque praecepi: « Non des os tuum, ut peccare facias carnem tuam, » et quaeras varias excusationes: hoc nunc infero, quoniam in somno vitae istius, et in imagine umbrae nubis, qua vivimus, multa possumus invenire, quae nobis verisimilia videantur, et nostra excusare peccata.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
