Latin
2.420.167 to 2.420.179
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.167-179
Unproofread scanNot analysed yet
Propterea admoneo, ut id solum caveas, ne putes absentem Deum, sed eum timeas, et scias cunctis operibus tuis adesse praesentem: teque liberi arbitrii conditum non cogi, sed velle quod facias. «Si calumniam pauperis, et rapinam judicii, et injustitias videris in regione, ne mireris super negotio: quia excelsus super excelsum custodit, et excelsior est super illos, et amplius terrae in omnibus est rex in agro culto. »Christi tunica contexta desuper (Joan. XIX; Luc. VIII), nec a crucifigentibus scindi potuit: et eum a quo Salvator daemonia ejecerat, apostolorum indutum vestimentis abire praecepit. Itaque et nos nitamur Ecclesiastae nostri vestimenta non scindere, nec pro voluntate nostra opinationum pannos hinc inde consuere, sed unum disputationis servare textum, et eumdem sensum et ordinem sequi. Supra dixerat: «Ne dixeris in conspectu angeli, quoniam ignorantia est, ne irascatur Deus super vocem tuam, »et reliqua: et adversus eos fuerat locutus, qui negarent providentia res humanas regi. Quia igitur adversus hoc praeceptum suboriebatur quaestio, quare justi calumniam sustinerent, et quare iniqua fiant in toto orbe judicia, et non est ultor Deus; nune infert et solvit, quod opponi poterat, dicens: Si videris calumniam pauperis, qui beatus in Evangelio praedicatur, et res vi geri, non justitia, ne mireris, et tibi novum aliquid esse videatur. Excelsus quippe super excelsos haec respicit Deus, qui angelos suos super Judices et reges terrae praeposuit, qui possunt utique prohibere injustitiam, et magis in terra valere, quam quaevis bominum potestates. Sed quoniam servat in fine judicium, et in consummatione mundi, quando cum matura seges fuerit, et messores venerint, jussurus est, ut separetur triticum, et lolium tradatur incendio: ideo nunc exspectat et differt sententiam, quandiu ager mundi istius excolatur. Quod autem ager interpretetur mundus, Dominus in parabola zizaniorum et tritici exposuit (Matth.