# Commentarius in Ecclesiasten 2.420.180-204

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.420.180 to 2.420.204. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.180

XIII). « Qui diligit argentum, non implebitur argento, et qui diligit divitias, non fruetur eis. Sed et hoc vanitas. In multitudine enim bonorum multi sunt, qui comedunt ea, et quae est fortitudo habenti illa, nisi ut videat oculis suis? Ubicunque argentum ponimus, secundum Graeci sermonis ambiguitatem, potest et pecunia transferri: άργΰριον quippe utrumque significat. Porro Tullius pecuniosos primitus eos dictos refert, qui plura habuissent peculia, id est pecora. Ita enim ea antiquitus appellabant. Paulatim autem per abusionem, nomen ad aliud devolutum est. Avarus igitur describitur, quod nunquam opibus expleatur, et quanto plus habuerit, tanto plus cupiat. Flacci quoque super hoc concordante sententia, qui ait (Horat. l. I Epistolar. epist. 2, ad Laelium): Semper avarus eget. et nobilis historici, quod avaritia, neque inopia, neque copia minuatur. Nihil ergo, inquit Ecclesiastes, prosunt divitiae possidenti, nisi hoc solum ut videat quae possidet. Quanto enim major fuerit substantia, tanto plures ministros habebit, qui opes devorent congregatas. Ille autem videat tantum, quod habet, et plus quam unius hominis cibum capere non possit. « Dulcis somnus operanti, sive paululum, sive plus comederit. Et saturitas divitis non sinit cum dormire. » Adhuc de divite et avaro sermo est, et comparatur operanti, et absque sollicitudine dormienti, sive parum sive multum comederit, quod ille labore operis et sudore qualemvis cibum digerat, et dulci somno perfruatur. Dives vero distentus dapibus, et cogitationibus in diversa laceratus, dormire non valeat, redundante crapula, et incocto cibo in stomachi augustiis, aestuante. Porro, quia somnus, et communis de hac vita exitus appellatur, melior erit requies ejus qui operatur in praesenti, et secundum vires suas in bonis operibus conversatur, quam eorum divitiae, de quibus scribitur: Vae vobis divitibus, quia recepistis consolationem vestram (Luc. VI, 24). « Est languor pessimus, quem vidi sub sole, divitias custodiri a domino in malum ejus.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
