# Commentarius in Ecclesiasten 2.420.205-222

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.420.205 to 2.420.222. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.205

Et perierunt divitiae illae in distentione pessima. Et genuit filium, et non est in manibus ejus quidquam. Sicut exivit de utero matris suae, nudus revertetur, ut venit, et nihil tollet laboris sui, ut vadat in manibus ejus. Sed et hoc languor pessimus, quia sicut venit, sic et vadit. Quid ergo habebit amplius, quia laboravit in ventum? Et omnibus diebus suis in tenebris comedet, et in indignatione plurima, et in infirmitate, et in iracundia. » Cum superiore junge quod sequitur: Ecclesiaste divitem describente, qui. nec ipse possit suis divitiis perfrui, et crebro propter eas in discrimen veniat, nec haeredi, quod congregavit, relinquat; sed et ipse et filius ejus, sicut venerunt nudi, ita nudi revertantur in terram, et nihil eos suorum comitetur laborum. Nonno enim languor est pessimus, pro divitiis cogitatione torqueri, et perituras opes, nec quas nobiscum possumus auferre morientes, in tristitia, in gemitu, in indignatione, in litibus, casso laboro conquirere? Et haec secundum simplicem sensum. Caeterum ut altius elevemur, de philosophis mihi videtur, vel haereticis dicere, qui congregant divitias dogmatum in malum suum, et nec repertores utilitatem possunt aliquam consequi, nec sectatoribus suis fructum relinquere perpetuum. Sed et ipsi, et discipuli, revertuntur in terram, et perdunt divitias ab eo qui dixit: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo 9 (I Cor. I, 19) Vere quippe, sicut egressi sunt de utero matris suae, de perversa videlicet Ecclesia, ejusque contraria de qua scriptam est: Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum (Galat. IV, 26), sic nudi vadent in ventum, et in nihilum laborantes. Qui defecerunt scrutantes scrutinio (Psal. LXII, 7), et feruntur omni vento doctrinae, nec habent lucem, sed in tenebris sua comedunt sacramenta. Semper in infirmitate, semper in iracundia sunt, thesaurizantes sibi iram in die irae, nec habentes propitium Deum.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
