Latin
2.420.223 to 2.420.240
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.223-240
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce quod vidi ego bonum, quod est optimum, comedere, et bibere, et cernere jucunditatem in omni labore suo, quo laboravit sub sole, numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus, haec quippe est pars ejus. Sed et omnis homo, cui dedit Deus divitias et substantiam, concessitque ei, ut vesceretur ex cis, et tolleret partem suam, et laetaretur de labore suo, hoc Dei donum est. Non enim multum recordabitur dierum vitae suae, quia Deus occupat in laetitia cor ejus. »Ad comparationem ejus, qui opibus suis in curarum tenebris vescitur, et cum grandi vitae taedio peritura comportat, meliorem dicit esse eum, qui praesentibus fruitur. Hic enim vel parva voluptas est in fruendo: ibi vero sollicitudinum tantummodo magnitudo. Et reddit causas, quare Dei donum sit frui posse divitiis. Quoniam, Non multum recordabitur dierum vitae suae. Avocat quippe eum Deus in laetitia cordis sui: non erit in tristitia, non cogitatione vexabitur, abductus laetitia et voluptate praesenti. Sed melius est juxta Apostolum (I Cor. X, 3). spiritualem escam et spiritualem potum a Deo datum intelligi, et videre bonitatem in omni labore suo, quia ingenti labore et studio vera possumus contemplari bona. Et haec est pars nostra, ut in nostro studio et labore laetemur. Quod licet bonum sit, tamen, donec Christus manifestetur vita nostra, necdum plene bonum est. Et ideo non multum recordabitur Deus dierum vitae nostrae. Notandum quoque, quod hic περισπασμός in meliori parte accipitur pro occupatione spiritualis veraeque laetitiae. (Cap. VI.) «Est malum, quod vidi sub sole, et frequens apud homines. Vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et gloriam, et nihil deest animae ejus ex omnibus, quae desideravit, et non dedit ei Deus potestatem, ut manducaret ex eo, sed vir alienus comedit illud.