# Commentarius in Ecclesiasten 2.420.241-253

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.420.241 to 2.420.253. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.241

Haec vanitas est, et languor pessimus. Si genuerit vir centum et annis multis vixerit, et plures fuerint dies annorum ejus, et anima ejus non repleatur bonis, nec sepulerum fuerit illi, dixi melius ab eo esse abortivum. In vanitate quippe venit, et in tenebris nomen ejus abscondetur. Et quidem solem non vidit, nec cognovit, requies huic magis quam illi. Et si vixerit mille annos duplices, et bonitatem non vidit, nonne ad locum unum omnia properant? » Describit avarum divitem, et hoc malum frequens esse in hominibus asserit, qnod nihil eorum, quae in mundo putantur bona, ei desit, et nihilominus stultissima parcitate se cruciet, aliis devoranda conservans. Necnon et illud hyperbolice adjicit, quod etiam si centum liberos procreavit, et non ut Adam, prope mille, sed duobus millibus vixerit annis, et anima ejus cupiditate et avaritia contabescat: multo deterioris conditionis sit abortivo, qui statim ut natus videtur, interiit. Ille enim nec mala vidit, nec bona: iste vero, cum bona possederit, semper tristitiis et cogitatione cruciatus est: magisque requiem habeat abortivus, quam avarus ille longaevus: et tamen ambo aequali fine rapiantur, dum et hic et ille morte simili subtrahuntur. Potest hoc et de Israel accipi, quod dederit illi Deus Legem, et Prophetas, Testamentum, et repromissionem, Salvatore dicente: Quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI, 43). Haec omnia ad alienum et peregrinum de gentibus translata sint populum, et videant illi bona sua, et non fruantur. Multoque nos conditionis esse melioris, qui quasi abortivi et novelli putabamur ab eis, qui sibi in antiquitate applaudebant de patribus gloriantes atque dicentes: Pater noster est Abraham (Joan. VIII, 39): et tamen ad unum locum et nos et illos properare, id est, ad judicium Dei.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
