# Commentarius in Ecclesiasten 2.420.267-282

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.420.267 to 2.420.282. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.267

« Melior est aspectus oculorum super ambulantem in anima. Sed et hoc vanitas et praesumptio spiritus. » Dilucide hoc interpretatus est Symmachus, dicens: « Melius est providere, quam ambulare, ut libet; » id est, melius ost juxta sensum cuncta agere, qui animae est oculus, quam voluntatem cordis sequi. Hoc est enim ambulare in anima, sicut Ezechiel ait: Qui ambulant in voluntate cordis sui (Ezech. II, 21), Vel certe superbum et sibi placentem arguit, et meliorem dicit esse eum, qui cuncta provideat, quam illum, cui nihil placet, nisi quod ipse fecerit: quo nihil est deterius, et omni vento inanius. Rursum et hic praesumptionem spiritus, Aquila et Theodotio, pastionem venti, interpretati sunt: Symmachus vero afflictionem spiritus. Porro sciendum est, quod apud Hebraeos et spiritus et ventus similiter appellentur, id est, RUHA. « Quid est, quod futurum est? jam vocatum est nomen ejus, et cognitum, quia homo est, et non poterit judicari cum fortiore se. » Aperte de Salvatoris praedicatur adventu, quod qui futurus est, antequam in corpore cerneretur, jam vocatum est in Scripturis nomen ejus, et cognitum prophetis et sanctis Del: quia homo sit, et juxta hoc quod homo est, non possit se conferre cum Patre, et in Evangelio dicat: Pater qui me misit, major me est (Joan. XIV, 28). Unde et in consequentibus praecipitur, ne ultra quam de eo nobis scriptum est, requiramus. ne velit homo plus scire, quam Scriptura testata est. Cum enim de statu nostro ignoremus, et vita nostra quasi umbra pertranseat, et futura incerta sint, non nobis expedit ut majora quam possumus inquiramus. Nonnulli illud in hoc loco significari putant, quod omnium, qui futuri sunt, et hominum corpore circumdandi, jam Deus vocabulum noverit: nec possit homo respondere contra artificem suum, quare ita vel ita factus sit.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
