Latin
2.420.283 to 2.420.301
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.283-301
Unproofread scanNot analysed yet
Quanto enim amplius quaesierimus, tanto magis ostendi vanitatem nostram et verba superflua: et non ex praescientia Dei liberum tolli arbitrium, sed causas ante praecedere, quare unumquodque sic facium sit. «Quia sunt verba multa multiplicantia vanitatem. Quid est amplius homini? Quis enim cognovit quid sit bonum homini in vita, numero dierum vitae vanitatis ejus? et faciet eos quasi umbram, quia quis annuntiabit bomini, quid sit post eum sub sole? »Cum, inquit. ignoret homo de statu suo, et quaecunque videtur scire et cernere, non ut se rei habet veritas, sed per speculum, et umbram et Imaginem videat, nec futura cognoscat, et in multiloquio non effugiat peccatum; silentium ponat ori suo, et credat eum venisse qui scriptus est. quomodo, et quantus, et qualis venorit, non requirens. (Cap. VII.) «Bonum est nomen super oleum bonum, et dies mortis super diem nativitatis ejus.» Considera, inquit, o homo, dies tuos breves, et quia cito esse, soluta carne, cessabis: fac tibi famam longiorem, ut quomodo unguentum nares odore delectat, sic ad tuum vocabulum cuncta posteritas delectetur. Quod perspicue interpretatus est Symmachus, dicens: «Melius est nomen bonum, quam unguentum hene olens. »Siquidem moris est Hebraeorum unguentum bonum, oleum nuncupare. Quod autem ait: «Et dies mortis super diem nativitatis ejus, »vel hoc ostendit, melius esse exire de saeculo, et carere tribulationibus atque incerto vitae statu, quam ingredientem mundum, haec omnia sustinere. Vel certe quod in morte, quales simus, notum sit: in exordio vero nascendi, qui (Al. quales) futuri simus, ignoretur. Aut quod nativitas alliget corpore (Al. corpori) libertatem animae, mors resolvat. «Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii, in quo finis est omnis hominis: et qui vivit, dabit ad cor suum.