# Commentarius in Ecclesiasten 2.420.302-323

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.420.302 to 2.420.323. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.302

» Utilius est ad exsequias funeris, quam ad domum ire convivii, quia ibi conditionis nostrae et fragilitatis humanae ex praesenti cadavere commonemur. In convivii autem laetitia, etiam si quid timoris habere videbamur, amittimus. Novissimum versum apertius interpretatus est Symmachus, dicens: « Et qui vivit, respiciet ad mentem. » Ex quibus approbatur, in eo quod superius cibum et potum visus est approbare, non eum voluptatem rebus praeferre cunctis, ut plerique male aestimant: sed ad comparationem avaritiae et nimiae parcitatis, licet breve sit, plus esse, si vel ad momentum quis suis opibus perfruatur. Nunquam enim tristitiam lucius festivitati convivii praetulisset, si bibere et vesci alicujus putasset esse momenti. « Melior est ira quam risus, quia in moerore vultus emendabitur cor. » Risus dissolvit riddentem: ira corripit et emendat. Irascamur et nobis, si quando peccamus, irascamur et aliis. Per tristitiam quippe vultus, melior fiet animus, ut interpretatus est Symmachus. Et idcirco: Vae nunc ridentibus, quoniam ipsi lugebunt (Luc. VI, 25)! « Cor sapientium in domo luctus, et cor insipientium in domo laetitiae. » Beati, inquit Salvator, lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Lugebat et Samuel regem Saul omnibus diebus vitae suae (II Reg. XVI). Et Paulus super eos qui post peccata varia noluerant agere poenitentiam, lugere se dicit (II Cor. XII). Cor igitur sapientis vadat ad domum talis viri, qui se corripiat delinquentem, ut adducat ad lacrymas, qui provocet propria flere peccata, et non eat ad domum laetitiae, ubi doctor adulatur et decipit, ubi non conversionem audientium, sed et plausus quaerit et laudem. Talis praeceptor plangitur, dives in sermone, dives in verbis, qui quia saturatus est, propterea recepit consolationem suam. Denique huic expositioni etiam sequentes versiculi concordant. Ait enim: « Melius est audire correptionem sapientis, super virum audientem carmen stultorum.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
