# Commentarius in Ecclesiasten 2.420.345-362

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.420.345 to 2.420.362. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.345

cum autem venerit, quod perfectura est, in novissimis et comummatis erimus. Hebraeus ita hunc locum cum sequenti versiculo disseruit: Melius est te finem considerare negotii, quam principium, et patientem esse, quam impatientiae furore raptari. Discimus quoque ex hac sententiola, nullam in hominibus esse sapientiam, cum melius sit tacere, quam proloqui; et quia cum finita fuerit oratio, intra semetipsum recogitat auditor, quid sit dictum: cum autem coeperimus loqui, necdum quid utilitatis accepit. « Melior est patiens super excelsum spiritu. » Quia superius iram concesserat, dicens: « Melior est ira, quam risus, » ne putaremus iram, quae in passione est laudari, nunc praecepit iram penitus esse tollendam. Ibi enim pro correptione in peccantes, et eruditione in minores iram posuit: hic vero impatientiam refrenavit. Patientia autem non solum in angustiis, sed et in laetioribus necessaria est, ne plus quam concedet, exaltemur. Videtur mihi et qui nunc excelsus appellatur spiritu in Evangelio, pauperi spiritu esse contrarius, qui et in beatitudine ponitur. « Ne festines in spiritu tuo, ut irascaris, quia ira in sinu stultorum requiescit. » Non quod concedat tardius irascendum, idcirco nunc dicit: Ne festines in spiritu tuo irasci; sed quod cum furens et recens fuerit ira, dilata facilius sedetur, et possit auferri, Et quia ira semper juncta superbiae est, … desiderans ultionem, meliorem supra patientem dixit esse, quam eum qui excelsus est spiritu, et nunc signum insipientiae dedit: quia quamvis aliquis potens existimetur et sapiens, si iracundus sit, insipiens arguitur: « Ira quippe in sinu stultorum requiescit. » « Ne dixeris: Quid factum esi? quia dies priores erant meliores, quam isti; non enim sapienter interrogasti de hoc. » Ne vetus saeculum praesenti praeferas, quia unus utriusque est conditor Deus. Virtutes bonos dies viventi faciunt, vitia, malos. Ne dicas ergo meliores fuisse dies sub Moyse, et sub Christo, quam modo sunt.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
