# Commentarius in Ecclesiasten 2.420.459-475

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.420.459 to 2.420.475. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.459
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.459

Quod dicit ergo, tale est: Noli peccatis adjicere peccata, ne provoces Deum etiam hic tibi inferre supplicium· « Bonum est retinere te istud. Et quidem ab hoc ne dimittas manum tuam; quoniam qui timet Deum, egredietur ad omnia. » Donum est justis benefacere, sed et peccatoribus benefacere, non injustum est. Bonum est domesticos fidei sustentare, sed et omni petenti tribuere, praeceptum est. Timens quippe Deum, et imitator conditoris sui, qui pluit super justos, ei injustos, absque respectu personarum omnibus benefacere festinat. Aliter: Quia vita haec miserabilis diversis quotidie variatur eventibus, tam ad adversa, quam ad prospera, justi animus praeparetur, et poscat Domini misericordiam, ut quodcunque evenerit, librata mente sustentet. Qui enim timet Deum, nec prosperis elevatur, nec opprimitur adversis. « Sapientia confortabit sapientem, super decem potestatem habentes, qui sunt in civitate: quia non est homo justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet. » Propterea sapientia confortat justum, et omnium principum civitatis super eum excedit auxilium, quia quamvis aliquis justus sit, tamen dum in hac carne est constitutus, subjectus est vitiis atque peccatis, et majore praesidio indiget. Aliter: Decem qui potestatem habent, et in urbe consistunt, angeli sunt, qui ad perfectum numerum pervenere denarium, et auxiliantur humano generi. Sed si quis consideret omnia auxilia, majus est auxilium sapientiae, id est, Domini nostri Jesu Christi. Postquam enim dixerunt angeli: Curavimus Babylonem, et non est curata, relinquamus eam, et abeat unusquisque in terram suam (Jerem. LI, 8), tunc magister medicorum ipse descendit, et respersos nos sanguine, et peccatorum madentes cruore qui omnem substantiam nostram expenderamus in medicos, tactu fimbriae suae sanavit (Luc. VIII). Sanavit autem in civitate, hoc est, in mundo isto, et confortavit sapientem, sive, ut Septuaginta transtulerunt, adjuvit. Omni enim qui habet, dabitur ei, et adjicietur ei.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
