# Commentarius in Ecclesiasten 2.420.476-492

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.420.476 to 2.420.492. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.476
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.476

Quia autem indiguit homo positus in pcccavis, et infixus in limo profundi, majore auxilio; idcirco venit ipsa Sapientia. Aliter: Supra dixerat, et domesticis et alienis bene esse faciendum. Poterat [Al. Poterit] ergo aliquis respondere: Si omnibus benefacere voluero, non habeo unde faciam. Nec potest justus tantas habere divitias, quae solent magis peccatoribus abundare; propterea nunc ait: Quos non potes re, consilio adjuva solatio fove. Plus enim potest in angustia constituto praestare sapientia, quam quaelibet maximae potestates. Et hoc ipsum cum prudentia facito Grandis quippe libra justitiae est, et cui, et quantum, et quandiu, et quale vel in re, vel in consilio tribuere. « Et quidem in omnes sermones, quos loquentur, ne dederis cor tuum: quia non audies servum tuum maledicentem tibi. Etenim frequenter scit cor tuum, quia et tu maledixisti aliis. » Fac quae praecepta sunt, et sapientiae auxilio confortatus, vel ad bona, vel ad mala praepara cor tuum, et non cures, quid de te loquantur inimici, qualis foris opinio sit. Quomodo enim prudentis viri est, murmurantem famulum non audire, nec curiosam aurem apponere, quid de se loquatur absente: si enim hoc fecerit, semper in tribulatione erit, et ad mussitationem servi iracundia commovebitur; sic et sapientis hominis est, sapientiam praeviam sequi, et vanos non considerare rumores. Sed et alio exemplo docet penitus non curandum justo homini, quid homines loquantur, dicens: Quomodo novit conscientia tua, quod tu de multis locutas es, et saepe aliis detraxisti: sic et aliis debes ignoscere detrahentibus. Et simul docet, non facile judicandum, et habenti trabem in oculo, de festuca alterius non loquendum. « Omnia haec tentavi in sapientia, et dixi: Sapiens efficiar, et ipsa longius facta est a me, magis quam erat: et alta profunditas, quis inveniet eam?» Dicit se, ut Regnorum quoque testantur libri (III Reg.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
