# Commentarius in Ecclesiasten 2.420.507-525

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.420.507 to 2.420.525. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.507
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.507

Suadere enim potest, vim facere non potest, nec ad se trahere nolentes. Justus qui fuerit, et bonus coram Deo, eruetur ab ea: peccator vero captus deducetur ad mortem. Non putemus temere hanc Salomonem de genere mulierum protulisse sententiam; quod expertus est, loquitur. Ideo quippe offendit Deum, quia captus est a mulieribus. Et haec secundum litteram. Caeterum juxta intelligentiam spiritualem, aut omne generaliter peccatum, mulierem nominamus et iniquitatem, quae sub specie mulieris sedet in Zacharia super plumbi talentum (Zach. V, 7): aut diabolum … mulierem accipimus, propter effeminatas vires: aut certe idololatriam, et ut propius accedamus, haereticorum Ecclesiam, quae insipientem sensu ad se vocat, ut panes furtivos, et aquam furtivam, hoc est, falsum sacramentum, et pollutum baptisma inductus accipiat. « Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unam ad unam, ut invenirem numerum, quem adhuc quaesivit anima mea, et non inveni. Hominem unum de mille inveni, et mulierem in omnibus his non inveni. Solummodo hoc inveni, quia fecit Deus hominem rectum; et ipsi quaesierunt cogitationes multas. » Hoc, inquit, reperi, universa diligenter; eventilans, quod paulatim peccando, et ad unum delictum aliud apponendo, grandem nobis summam efficimus peccatorum. Esebon (…) quippe, quod omnes voce consona λογισμόν transtulerunt, secundum Hebraei sermonis ambiguitatem, et numerum possumus, et summam, et rationem, et cogitationem dicere. Sed et hoc, ait, requisivit anima mea, an recta mulier inveniatur. Et cum vix paucos de viris bonos invenerim, ita ut de mille unus potuerit inveniri, mulierem bonam omnino invenire non potui Omnes enim me non ad virtutem, sed ad luxuriam deduxerunt· Et quia appositum est cor hominis diligenter ad malitiam ab adolescentia (Gen. VIII, 21), et pene omnes offenderunt Deum: in hac ruina generis humani, facilior ad casum est mulier. De qua et poeta gentilis:.....

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
