# Commentarius in Ecclesiasten 2.420.58-79

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.420.58 to 2.420.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.58

Non quod solius Christi adversus diabolum virtus infirma sit, sed quod liberum homini relinquatur arbitrium, et admitentibus nobis. ipse in praeliando fortior fiat. Quod si etiam Pater, et Filius, et Spiritus sanctus advenerint, non cito rumpitur ( Al. rumpetur ) ista sodalitas. Quod autem non cito rumpitur, tamen aliquando rumpetur. Et in Juda enim apostolo fuit triplex iste funiculus: sed quia post buccellam introivit in eum Satanas, funiculus iste diruptus est. Porro quod superius ait: « Et quidem si dormiant duo, etiam calor erit illis: et unus quomodo calefiet? » de Elisaeo sumamus exemplum, quod ipse contraxerit se cum puero, et dormierit, et calefecerit corpusculum ejus, et ita vivificaverit resurgentem (IV Reg. IV ). Nisi igitur Christus nobiscum dormierit, et in morte requieverit, calorem aeternae vitae accipere non valemus. « Melior est puer pauper et sapiens, quam rex senex et stultus, qui nescit providere in posterum. Quoniam de domo vinctorum egreditur in regem, quia etiam in regno ejus natus est pauper. Vidi universos viventes, qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro illo. Non est finis omni populo, universis, qui fuerunt ante illos. Et quidem novissimi non laetabuntur in eo: sed et hoc vanitas et praesumptio spiritus. » Symmachus hunc locum ita transtulit: « Melior est pauper cum sapientia, rege sene et insipiente qui nescit praecavere vicissitudinem. Alter enim exit (Al. exivit) de carcere ad regnandum: alter vero, cum esset rex natus, paupertate oppressus est. Vidi omnes viventes, qui gradiuntur sub sole cum adolescente secundo, qui surrexit pro eo. Infinitus omnis populus, qui fuit ante utrumque: et posteri non laetabuntur in eo. Sed et hoc aura et pastio venti. » Hebraeus meus, cujus saepe facio mentionem, cum Ecclesiasten mecum legeret, haec Baracibam, quem unum vel maxime admirantur, super praesenti loco tradidisse testatus est.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
