# Commentarius in Ecclesiasten 2.420.628-643

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.420.628 to 2.420.643. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.628
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.628

» Dedi, inquit, cor meum, ut omne quod sub sole geritur, intuerer, et hoc vel maxime, quod homo accepit in hominem potestatem, ut quoscunque vult affligat atque condemnet. Cum itaque mentem meam d haec intuenda dirigerem, vidi impios cum tali opinione mortuos, et sic sepultos, ut sancti …estimarentur in terra, qui et cum viverent, putabantur digni Ecclesia et templo Dei, insuper ambulantes tumidi, laudabantur in malis suis, sicut scriptum est: Laudatur enim peccator in desideriis animae suae. ei qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. IX, 24). Hoc autem propterea evenit, quia nemo peccantibus audet contradicere, nec statim scelus ulciscitur Deus, sed differt poenam, dum exspectat poenitentiam. Peccatores autem, quia non statim arguti atque correpti sunt, putantes nequaquam futurum esse judicium, in scelere perseverant. Possumus hoc testimonio uti adversus episcopos, qui acceperunt in Ecclesia potestatem, et scandalizant magis eos, quos docere et ad meliora debuerant incitare. Hi frequenter post mortem laudantur in Ecclesia, et beati in his, quae non probabiliter fecerant, publice sive a successoribus, sive a populis praedicantur. Et hoc itaque vanum est; quia enim non ut egerunt, sic audiunt, nec statim corripiuntur in peccato suo (nemo quippe audet accusare majorem), propterea quasi sancti et beati, et in praeceptis Domini ambulantes, augent peccata peccatis. Difficilis est accusatio in episcopum. Si [Al. Et si] enim peccaverit, non creditur, et si convictus fuerit, non punitur. « Quia peccator facit malum centies, et elongat ei. Ex hoc cognosco ego, quod erit bonum timentibus Deum, qui timebunt a facie ejus. » Ex eo quod peccanti plurimum, hoc quippe significat centies, dat Deus locum poenitentiae, et non eum statim punit in scelere, sed exspectat ut convertatur ab iniquitate sua: ego intelligo, quam benignus et misericors super eos futurus sit Deus, qui habent timorem ejus, et ad verbum illius contremiscunt.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
