# Commentarius in Ecclesiasten 2.420.644-661

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.420.644 to 2.420.661. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.644
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.644

Symmachus hunc locum ita transtulit: « Peccans enim malus mortuus est, longanimitate concessa ei. Porro ego scio, quia erit bene timentibus Deum, qui timuerunt a facie ejus. Bonum vero non erit iniquo, neque longo supererit tempore, quia non timuit a facie Dei. » Et quia manifestum est quid iste transtulerit, hoc dicendum est quod verbum Hebraicum MAATH (…), quod Septuaginta ex tunc, transtulerunt, et nos centies posuimus, Aquila et Symmachus et Theodotio, mortuus est, interpretati sunt, ut sit sensus, qui peccavit, et fecit malum, mortuus est: in eo enim quod peccavit, statim mortuus est. Si autem juxta Septuaginta Interpretes, pro eo quod est, mortuus est, legerimus ex tunc, juxta quosdam hic egerit sensus: Peccator non tunc primum peccat, quando videtur facere peccatum, sed jam ante peccavit: Alienati [Al. abalienati] sunt enim peccatores a vulvo, erraverunt a venire (Psal. LVII, 4); et quaerunt hoc, quod sequitur, locuti sunt falsa, quomodo possit exponi: simplex enim intelligentia habere consequentiam non videtur, parvulos peccatores. statim ut de vulva ejecti sunt, mendacium equi. « Et bonum non sit impio, et non prolonget dies quasi umbra, qui non timet a facie Dei. » Imprecatur male his qui non habent timorem Dei, et optat ne diu differatur ad poenam, sed statim morte subtracti, cruciatus recipiant, quos merentur. Simile quid et Apostolus loquitur: Utinam praecidantur qui vos conturbant (Galat. V, 12). Et alibi: Alexander aerarius multa mihi mala ostendit: reddat illi Dominus secundum opera ejus (II Tim. IV, 14). Quae quomodo elementer dicta sint, requirendum est. Haec juxta sensus Hebraici veritatem. Si quis vero Septuaginta Interpretes sequitur, qui quasi ab alio sensu incipientes, dixerunt: « Et ego recognosco, quia erit bonum timentibus Deum, ut timeant a facie ejus, et bonum non erit impio, et non prolongabit dies in umbra: quia non est timens a facie Dei;

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
