Latin
2.420.80 to 2.420.91
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.80-91
Unproofread scanNot analysed yet
Melior est interior homo, qui post quartum decimum pubertatis anuum in nobis exoritur, exteriore homine, qui de matris alvo natus est, qui nescit r-cedere a vitio, et qui de domo vinctorum, de utero videlicet materno, ad hoc exivit, ut regnaret (Al. regnet) in vitiis. Qui etiam in potestate sua pauper effectus est, mala omnia perpetrando. Vidi eos, qui in priore homine vixerunt, et cum secundo homine postea versati sunt, eo videlicet, qui pro priore decessore generatus est: intellexique omnes in homine priore peccasse, antequam, secundo nascente, duo homines fierent. Quia vero ad meliora conversi, et post Y litteram philosophorum, sinistro tramite derelicto, ad dextrum apicem contenderunt, et secundum, id est, novissimum hominem sunt secuti, nou letabuntur in eo, id est, in priore. Hoc duos homines et Apostolus contestatur (II Thess. II,) et Leviticus non tacet: Homo, homo si voluerit illud vel illud (Levit. XVII). Vir sanctus Gregorius Ponti episcopus, Origenis auditor in Metaphrasi Ecclesiaste, ita hunc locum intellexit: «Ego vero praefero adolescentulum pauperem et sapientem, regi seni et stulto, cui nunquam venit in mentem, quod possibile sit, quemquam de his, quos vinxerat, ad regnum exire de carcere, et seipsum de iniqua deinceps potestate sua corruere. Evenit enim interdum ut hi qui sub adolescentulo sapiente fuerint, absque moerore sint: ita tamen ut sub sene rege ante versati sint. Qui enim postea nati sunt, quia mala praeterita nescierunt, nec adulescentulum laudare possunt, qui postea consurrexit, adducti opinione perversa et impetu spiritus adversantis. »Laodicenus interpres res magnas brevi sermone exprimere contendens, more sibi solito etiam hic locutus est: «De commutatione, inquietis, bonorum in mala nunc Ecclesiastae sermo est, insipientem hominem conantis exprimere, qui futura non cogitans, praesentibus et caducis quasi magnis atque perpetuis delectatur.