Latin
2.420.887 to 2.420.900
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.887-900
Unproofread scanNot analysed yet
ut inveniat] quomodo a malis eruat civitatem. Et, o ingrata hominum oblivio, postquam fuerim liberali, et soluta captivitas, et reddita patriae libertas, nemo meminit sapientis illius pauperis, nemo refert gratias pro salute: sed omnes honorant divites, qui in periculo nihil subvenire potuerunt. Aliter Hebraeus ita hunc locum interpretatus est: Civitas parva, homo est, qui etiam apud philosophos minor mundus vocatur. Et viri in ea pauci, membra de quibus homo ipse contexitur. Cum autem venerit adversus eam rex magnus diabolus, et quaesierit locum per quem possit irrumpere, invenitur in ea humilis et sapiens, et quieta cogitatio interioris hominis, et servat [Al. eruet] urbem quae obsessa ab hostibus cingebatur. Cumque homo de periculo sive persecutionis, sive angustiarum, sive cujuscunque adversae rei atque peccati fuerit erutus: homo ille exterior, qui inimicus est illius pauperis hominis, et sapientis, non recordatur interioris hominis, nec subdit se consiliis ejus: sed rursum sua fruitur libertate [Al. libera voluntate]. Aliter: Parva civitas est, et viri in ea pauci, ad comparationem totius mundi, Ecclesia est: adversus quam saepe consurgit rex magnus diabolus (non quod magnus sit, sed quod magnum se esse jactitet), et circumdat eam obsidione sive persecutionis, sive alio angustiarum genere. Et invenit in ea virum pauperem et sapientem. Dominum Jesum Christum, qui pro nobis pauper factus est (II Cor. VIII, 9) et est ipsa sapientia: et ille vir pauper liberat urbem in sapientia sua. Quoties vidimus sedentem leonem in insidiis cum divitibus, hoc est, cum senatoribus et principibus hujus saeculi, et adversus Ecclesiam molientem, pauperis istius sapientia corruisse? Cumque pauper hic vicerit, et urbs paci fuerit restituta, vix aliquis ejus meminit, vix illius mandata considerat: sed totos se luxuriae et voluptatibus concedentes, quaerunt divitias, quae in necessitate non liberant.