# Commentarius in Ecclesiasten 2.420.901-916

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.420.901 to 2.420.916. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.901
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.901

« Et dixi ego, melior [Al. meliorem esse sapientiam] est sapientia super fortitudinem, et sapientia pauperis quae despecta est, et verba ejus quae non sunt audita. » Quanquam nullus meminerit sapientis pauperis illius, cum laeta sint omnia; sed universi potentiam et divitias admirentur: ego tamen secundum omnes supra interpretationes magis honoro contemptam sapientiam, et verba quae nullus audire dignatur. « Verba sapientium in quiete audiuntur, plus quam clamor potestatem habentis in stultis. » Quemcunque in Ecclesia videris declamatorem, et cum quodam lenocinio ac venustate verborum excitare plausus, risus excutere, audientes in affectus laetitiae concitare: scito signum esse insipientiae, tam ejus qui loquitur quam eorum qui audiunt. Verba quippe sapientium in quiete, et moderato audiuntur silentio: qui vero insipiens est, quam vis sit potens, et clamorem sive suae vocis, sive populi habeat acclamantis, inter insipientes computabitur. « Melior est sapientia super vasa belli, et peccans unus perdet bonitatem multam. » Nunc quoque sapientiam praefert fortitudini, et dicit plus eum valere in praeliis, quam arma pugnantium. Quod si unus insipiens fuerit, quamvis parvus et nihil sit, crebro tamen per illius stultitiam, opes magnas divitiasque subverti. Quia vero in Hebraeo potest legi: Et qui peccat unum, perdet bonitatem multam, etiam sic sentiendum est: quod propter unum peccatum, multae justitiae retro pereant, et invicem se virtutes sequi, et qui unam habuerit, habere omnes: et qui in uno peccaverit, eum omnibus vitiis subjacere (Jac. II, 10 ). (Cap. X.) « Muscae mortis polluunt oleum compositionis: pretiosa est super sapientiam et gloriam stultitia parva. » Exemplum superioris sensus dedit, in quo ait, per unum stultum multa bona posse subverti, quod sic malus mistus bonis contaminet plurimos, quomodo muscae si moriantur in unguento, perdant et odorem illius et colorem. Et quia saepe calliditati mista est sapientia, et habet malitiam prudentia, praecipit ut sapientiam simplicem requiramus, mistaque sit cum innocentia columbarum;

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
