# Commentarius in Ecclesiasten 2.420.945-959

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.420.945 to 2.420.959. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.945
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.945

IV, 27). Hic enim pars dextera pro bono accipitur: ibi vero non tam dextera, quam declinatio dexterae accusatur: ne plus sapiamus quam sapere nos necesse est: quia virtutes in medio sunt·, et nimietas omnis in vitio est. Sequentis autem versiculi in quo ait: « Sed et in via cum stultus ambulat, cor ejus indiget, et dicit: omnis insipientia est, sive insipiens, » hic est sensus: Stultus ut ipse peccat, sperat omnes peccare similiter, atque ex suo ingenio universos judicat. Denique Symmachus ita interpretatus est: « Sed et in via stultus cum ambulat, ipse insipiens suspicatur de omnibus, quia stulti sunt. » Septuaginta vero alium fecere sensum, quo dicerem: « Omnia quae insipiens cog tat, esse vanissima. » « Si spiritus habentis potestatem ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris, quia sanitas requiescere facit peccata magna. » Principem mundi istius, et rectorem tenebrarum harum, et operantem in filiis diffidentiae, cujus et Apostolus meminit (Ephes. II, 2; VI, 12 ), nunc Scriptura significat. Quod si in cor nostrum ascenderit, et animus malae cogitationis vulnus acceperit, non debemus [ Al. debeamus ] locum ultra tribuere·, sed pugnare contra cogitationem pessimam, et liberare nos a peccato maximo, ne scilicet cogitationem opere compleamus: quia aliud est cogitatione, aliud opere peccare. De quo grandi peccato et in Psalmo scribitur: Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emendabor a delicto maximo ( Psal. XVIII, 4 ). Symmachus verbum Hebraicum (…) MARPHE, quod omnes Γαμα, hoc est, sanitatem vel curationem, similiter transtulerunt, interpretatus est ad sensum, et ait: « Si spiritus principis irruerit tibi, de loco tuo ne recedas: quia pudicitia comprimit peccata magna. » Id est, si titillaverit mentem tuam diabolus, et te ad libidinem concitaverit, ne sequaris cogitationem pessimam et blandientem voluptatem: sed sta fortis et rigidus, et frigore castitatis flammam voluptatis exstingue.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
