# Commentarius in Ecclesiasten 2.420.992-1014

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.420.992 to 2.420.1014. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.992
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.420.992

Quia vero absolute Scriptura ait, « Qui subtrahit lapides, » sive, « Qui transfert lapides, » et non adjecit bonos sive malos; propterea et e contrario intelligendum, quod ecclesiasticus vir, episcopus videlicet et presbyter, si juxta mandatum Levitici (cap. XIV, vers. 45), de leprosa [Al. leprosi] domo lapidem abstulerit, in cinerem et pulverem conterendum: dolebit in eo ipso, quod de Ecclesia Christi lapidem auferre cogatur [Al. cogitur], dicens secundum Apostolum: Flere cum flentibus, lugere cum lugentibus (Rom. XII, 15); et, Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Ligna quoque scindens, periclitabitur in eis. Haeretici [Al. haeretici] ligna infructuosa sunt, et saltus absque utilitate pomorum. Unde et in templo Dei prohibetur plantari nemus, et vana foliorum, id est, verborum tantum sonantium spernuntur umbracula. Quamvis igitur sit prudens et doctus vir, qui gladio sermonis sui haec ligna conscindat, periclitabitur in eis, nisi diligenter attenderit; maxime si ei hoc quod sequitur, acciderit: Si retusum fuerit ferrum, et faciem ejus turbaverit, id est, si disputatio ejus infirmior fuerit inventa, nec acumen habuerit, quo contraria quaeque secet: sed principale cordis ejus hebetetur; in partem transibit adversam, et confirmabit eum fortitudo perversa. Hoc enim est, quod Septuaginta Interpretes transtulerunt: Et fortitudine confortabitur; et superflua roboratus sapientia incipiet, inquit, fortitudinem habere, et sapientiam, quae superflua est, et non adjuvat possidentem. « Si retusum fuerit ferrum; et hoc non et prius, sed conturbatum fuerit, virtutibus corroborabitur: et reliquum fortitudinis sapientia est. » Si se, inquit, aliquis viderit per negligentiam amisisse scientiam Scripturarum, et acumen ingenii ejus fuerit obtusum: et conturbatus nequaquam manserit, qualis esse jam coeperat. Evenit quippe interdum, ut cum modicum scientiae quis habuerit, elatus in superbiam, discere desistat et legere, et paulatim ex eo, quod nihil ei additur, subtrahatur, et vacuum disciplinis pectus remaneat, ferrumque, quod acutum fuerat, hebetetur;

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
