Latin
2.474.20 to 2.474.43
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.474.20-43
Unproofread scanNot analysed yet
sive, ut Symmachus transtulit, «tumultus, et quaedam verborum inconstantia; »dum non manet in sententia, sed putat in multiplicatione sermonum effugere se posse peccatum. Cum enim nec praeteritorum meminerit, nec futura cognoscat, et in ignorantia et tenebris volutetur, falsam sibi scientiam repromittens; in eo doctum, in eo se putat esse sapientem, si verba multiplicet. Potest hoc et de haereticis accipi, qui prudentium virorum dicta non capiunt; sed se ad disputationes contrarias praeparantes, et initium et finem loquendi vanitate, tumultu, errore convolvunt: et cum nihil sciant, loquuntur plura quam norunt. «Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt ire in civitatem. »Cum superioribus etiam hos junge versiculos: aut generaliter de omnibus stultis, qui ignorant Deum, aut specialior de haereticis disputat. Lege Platonem; Aristotelis revolve versutias, Z…aonem et Carneadem diligentius intuere, et probabis verum esse quod dicitur. «Labor stultorum affliget eos. »Veritatem illi quidem omni studio quaesierunt; sed quia non habuerunt ducem, et praevium itineris, et humanis sensibus rati sunt se comprehendere posse sapientiam, ad civitatem minime pervenerunt, de qua in Psalmo dicitur: Domine, in civitate tua imaginem ipsorum dissipabis (Psal. LXXII, 20). Omnes enim umbras et diversas imagines atque personas, quas sibi in variis dogmatibus induerunt, in urbe sua Dominus dissipabit. De qua et alibi scribitur: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLVI, 5). Et in Evangelio: Non potest civitas abscondi supra montem posita (Matth. V, 14). Et in Isaia: Ego civitas firma, civitas quae oppugnatur (Isa. XXVII, 30, sec. LXX). Siquidem hanc veritatis et sapientiae civitatem, cum firma sit et robusta, omnes et sapientes saeculi et haeretici impugnare conantur. Et quod de philosophis diximus, hoc idem etiam de haereticis sentiendum, quod frustra laborem et affligantur in studio Scripturarum, cum ambulent in deserto, et civitatem invenire non valeant.