Latin
2.476.1 to 2.476.22
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.476.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
«Vae tibi, terra, cujus rex adolescens, et principes tui mane comedunt. Beata terra, cujus rex tuus filius l…genuorum, et principes tui in tempore comedunt, in fortitudine et non in confusione. »Videtur quidem reprobare juvenum principatum, et luxuriosos judices condemnare, quod in altero per aetatem sit infirma sapientia, in aliis etiam matura aetas deliciis enervetur. Et econtrario principem probare bonis moribus, et liberaliter institutum; et eos judices praedicare, qui nequaquam voluptatem negotiis civium praeferant: sed post multum laborem et administrationem rcipublicae, cibum capere quasi necessitate cogantur. Verum mihi sacratius quid latere videtur in littera, quod juvenes dicantur in Scriptura, qui a veteri auctoritate desciscunt, et cana praecepta parentum contemnunt: qui neglecto Dei mandato, cupiunt statuere traditiones hominum. De quibus et in Isaia (cap. VIII) Israeli Dominus comminatur, eo quod noluerit aquam Siloe, quae vadit cum silentio, et veterem piscinam averterit, eligens sibi fluenta Samariae, et gurgites Damasci. Et dabo, inquit, juvenes principes eorum, et illusores dominabuntur eis (Isa. III, 4). Lege Daniel, et vetustum dierum invenies Deum (Dan. VII). Lege Apocalypsim Joannis, et caput Salvatoris candidum ut nivem, et quasi lanam albam reperies (Apoc. I). Jeremias quoque quia sapiens erat, et cani ejus in sapientia reputabantur, prohibetur juvenem esse se dicere. (Jerem. I). Vae ergo terrae cujus rex est diabolus, qui semper novarum rerum cupidus etiam in Abessalon adversus parentem rebellat: quae judices et principes eos habet, qui ament hujus saeculi voluptates, qui antequam dies mortis adveniat, dicunt: Manducemus et bibamus: cras enim moriemur (Isa. XXII, 13). Econtra beata terra Ecclesiae, cujus rex est Christus Filius ingenuorum; de Abrabam, Isaac, et Jacob, prophetarum quoque et sanctorum omnium stirpe descendens, quibus peccatum non fuit dominatum; et ob id vere fuerunt liberi.