# Commentarius in Ecclesiasten 2.476.108-127

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.476.108 to 2.476.127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.108

Aliter: Propterea supra diximus: « Mitte panem tuum super faciem aquae, et omni petenti te tribue; » quia et nubes cum plenae fuerint, divitias suas mortalibus largiuntur, et tu quasi lignum, quamvis longaevus sis, non eris in perpetuum, sed subito ut ventorum, ita mortis tempestate subversus, ubicunque cecideris, ibi jugiter permanebis, sive te rigidum et trucem, sive clementem et misericordem, ultimum invenerit tempus. Aliter: Dicitur in Psalmis ad Deum: Veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV, 6); et in Isaia, peccanti Deus vineae comminatur: Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem (Isa. V, 6). Nubes igitur sunt prophetae, et omnis vir sanctus, qui cum plures in corde suo congregaverit disciplinas, tunc valebit praecepta pluere doctrinarum, et dicere: Exspectetur sicut pluvia sermo meus et effundent super terram imbrem (Deut. XXXII, 2): ad quam dictum est: Audiat terra verba oris mei. Quod autem sequitur: « Et si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem: in locum ubi ceciderit lignum, ibi erit; » illud de Habacuc sumamus exemplum, in quo scribitur: Deus de Theman veniet (Habac. III, 3), quod alii interpretes ediderunt, Deus ab austro veniet. Et quantum ego aestimo, semper in bonam partem auster accipitur. Unde et in Cantico canticorum dicitur: Exsurge, aquilo (Cant. IV, 16), hoc est, recede, et abi, et veni, auster. Lignum igitur quod in hac vita corruerit, et conditione mortalitatis fuerit incisum, aut peccavit ante dum staret, et in boreae parte postea ponitur [Al. ponetur]: aut si dignos austro fructus attulerit, in plaga jacebit australi. Nec est aliquod lignum, quin aut ad aquilonem sit, aut ad austrum. Hoc idem significat, et illud quod scriptum est in Isaia: Dicam aquiloni, adhuc, et Africo, noli prohibere (Isa. XLIII, 6). Nunquam enim austro et orientali vento praecipitur, ut adducant: quia apud alias plagas esse eos oportet, qui ad orientem et austrum postea deducantur.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
