# Commentarius in Ecclesiasten 2.476.173-184

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.476.173 to 2.476.184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.173

Ignorare enim nos in quo magis scientia nobis a Deo tribuatur et gratia, felicemque cum esse, qui utrumque in commune sociaverit, et quasi unum corpus effecerit. Quod qui fuerit consecutus, videbit lucem, videbit Christum, solem justitiae. Et si annis pluribus vixerit, in summa laetitia et delectatione versabitur, habens scientiam Scripturarum, et magis ad hunc laborem recordatione futuri judicii compelletur: quia perpetuum tenebrarum tempus adveniet, et aeternae poenae praeparabuntur eis, qui non seminaverint mane et ad vesperam, et nequaquam utrumque sociaverunt: nec viderunt lucem, ncc solem, unde ipsum lumen egreditur [Al egredietur ]. (Cap. XII.) « Laetare, adolescens, in juventute tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuae, et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum. Et scito hoc, quia super omnibus his adducet te Deus in judicium. Et repelle iram a corde tuo, et aufer malitiam a carne tua: quia adolescentia et stultitia vanitas est. Et memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniant dies malitiae, et appropinquent anni in quibus dices: Non est mihi in illis voluntas [Al. voluptas]. » In hoc capitulo, diversa omnium explanatio fuit, et tot pene sententiae, quot homines. Unde quia longum est opinationes omnium recensere, et argumenta quibus sententias suas approbare voluerint, explicare, prope res unius voluminis est: sufficiat prudentibus significasse quid senserint, et quasi in quadam brevi tabella, situs pinxisse terrarum, totiusque orbis vastitatem et ambitum Oceani, angusto monstrasse compendio. Hebraei ad Israel aestimant pertinere mandatum, cui praecipitur, ut fruatur divitiis suis, antequam ei captivitatis tempus adveniat, et adolescentiam senectute commutet: quidquid delectabile vel jucundum, tam cordi, quam oculis apparuerit, eo, dum in promptu est, abutatur: ita tamen ut se noverit in omnibus judicandum: et tam cogitationes malas, quam libidines fugiat, sciens stultitiam adolescentiae copulatam: recordeturque semper Creatoris sui, antequam dies Babyloniae ac Romanae captivitatis adveniant, in quibus non poterit habere voluntatem.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
