Latin
2.476.185 to 2.476.200
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.476.185-200
Unproofread scanNot analysed yet
Et totum hunc locum ab eo quod ait: «Antequam tenebrescat sol, et luna, et stellae, »usque ad eum locum, in quo Scriptura commemorat: «Et convertetur pulvis in terram suam sicut erat, et spiritus revertetur ad Dominum, qui dedit illum; »super statu suae conditionis explanant. Quae quia, ut supra diximus, laciniosa sunt et prolixa, strictim a nobis breviterque tangentur. Laetare ergo in juventute tua, o Israel, et fac illa vel illa, de quibus jam dictum est, antequam captivitas adveniat, et a te tuus honor recedat et gloria, et judices, et sancti tui (quos in sole, et luna, et stellis intelligi volunt) auferantur. Antequam veniat Nabuchodonosor, sive Titus Vespasiani filius, accitus a prophetis, et eorum vaticinia compleantur. In die qua angeli templi praesides recedent, et turbabuntur robustissimi quique in exercitu tuo, et otiosa erunt eloquia magistrorum, et prophetae, qui de coelis solebant visionum suarum lumen accipere, contenebrescent: quando claudentur templi januae, et humiliabitur Jerusalem, et Chaldaeus veniet, quasi cantu [Al. cantus] volucris, ita Jeremiae vocibus provocatus (Jerem. IX), et conticescent filiae cantici, in templo psallentium chori. Illo tempore, quando venientes in Hierosolymam, ipsi quoque hostes Dei pertimescent magnitudinem, et in via dubii, Sennacherib interitum formidabunt. Hoc enim dictum putant: Et ab excelso timebunt, et formidabunt in via (Isa. XXXVII). In illis diebus florebit amygdalum [AI. amygdalus], ille baculus et virga quam Jeremias in prophetiae suae vidit exordio, et impinguabitur locusta, Nabuchodonosor cum suo exercitu, et dissipabitur capparis (Jerem. I), amicitia Dei cum Israel. Quid sibi autem velit capparis, cum de singulis coeperimus dicere, plenius explicabitur. Hoc autem totum eveniet Israeli: quia abiturus est homo in domum aeternitatis suae, et a praesidio Dei ad coelestia reversurus, quo abeunte in tabernaculum suum, circumibunt in platea flentes atque plangentes, et hostium obsidione vallati.