# Commentarius in Ecclesiasten 2.476.212-224

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.476.212 to 2.476.224. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.212

Sic ergo, inquit, bonis saeculi hujus fruere, ne aut desiderio, aut carne delinquas. Relinque antiqua vitia, quibus in adolescentia tua vanitati stultitiaeque servisti: quia juventus insipientiae copulata est. « Et memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniant dies malitiae, et appropinquent anni, in quibus dices: Non est mihi voluntas in eis. » Semper memento Conditoris tui, et sic adolescentiae tuae viam gradere, ut mortis ultimae recorderis: antequam tibi tempus adveniat, quo tristia quaeque succedant. « Antequam obtenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellae, et revertantur nubes post pluviam. » Si de generali consummatione mundi accipimus, verbis Domini hoc capitulum congruit, in quibus ait: Erit tribulatio et angustia, qualis non fuit a principio creaturae sed neque fiet. Sol enim tenebrescet, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur (Matth. XXIV), quae sunt custodes domus: ita ut domus intelligatur hic mundus, viri vero fortes, errore decepti, et dissipandae contrariae fortitudines. Quod si specialis uniuscujusque consummatio, ad vitae hujus finem refertur; et sol, et luna, et stellae, et nubes, et pluviae ei esse cessabunt, qui mortuus fuerit. Aliter: Laetare, adolescens, o popule Christiane, et fruere bonis quae a Deo tibi concessa sunt, et in his omnibus scito te a Domino judicandum. Nec putes, quia priores rami fracti sunt, et tu insertus es in radicem bonae olivae, idcirco te esse securum; sed aufer iram a corde tuo, et a corpore voluptates, et caeteris vitiis derelictis memento Creatoris tui, antequam tibi dies malitiae adveniat, et insanabilis, in qua peccantibus poenae sunt praeparatae: ne cum peccaveris, occidat tibi sol justitiae meridie, et scientiae lumen intereat, et splendor lunae, id est, Ecclesiae subtrahatur, et stellae occidant, de quibus scriptum est: In quibus lucetis quasi luminaria in mundo rationem vitae [Al.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
