# Commentarius in Ecclesiasten 2.476.23-49

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.476.23 to 2.476.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.23

Ex quibus nata est Virgo liberior sancta Maria, nullum habens fruticem, nullum germen ex lutere; sed totus fruetus ejus erupit in florem, loquentem in Cantico canticorum: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. u, 1). Principes quoque ejus sunt apostoli et omnes sancti, qui regem habent filium ingenuorum, filium liberae; non de ancilla Agar, sed de Sarae libertate generatum. Nec comedunt mane, nec velociter. Non enim in praesenti saeculo quierunt voluptatem, sed tempore suo manducabunt cum retributionis tempus advenerit, et manducabunt in fortitudine, et non in confusione. Omne bonum praesentis saeculi confusio est, futuri perpetua fortitudo. Tale quid et in Isaia dicitur: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt; vos autem esurietis. Et iterum: Ecce qui serviunt mihi, laetabuntur; vos autem pudebi… (Isa. LXV, 13 et 14). « In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum stillabit domus. » Domus nostra, quae, cum statu hominis erecta [Al. creata] est, et habitatio quam habemus in coelis, si pigri sumus et ad hona opera tardiores, humiliabitur. Et omnis contignatio quae debet culmen portare in sublime, ad terram corruens, habitatorem suum opprimet. Cumque auxilium manuum virtutumque torpuerit, omnes desuper tempestates, et nimborum ad nos turbo prorumpit. Porro quod in homine uno interpretati sumus, melius potest super Ecclesia accipi; quod per negligentiam principum omnis ejus corruat altitudo: et ibi vitiorum illecebrae sint, ubi tegmen putabatur esse virtutum. « In risu faciunt panem et vinum, ut epulentur viventes. Et argento obediunt [Al. obediens] omnia. » Existimo ex superioribus pendere quod sequitur. In pigritia enim et in socordia magistrorum humiliari Ecclesiam, et culmen ejus concidere, et tigna perflui, supra exposuimus. Nunc ergo de eisdem magistris loquitur. Et quia visus fuerat accusare eos, cur tacerent, et non uterentur officio magistrorum, et episcopi et presbyteri in Ecclesia constituti, non laborarent in sermone et doctrina, quod et Titus commonetur ut faciat (Tit.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
