# Commentarius in Ecclesiasten 2.476.249-269

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.476.249 to 2.476.269. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.249

XXIV, 41). Quae cum imminutae fuerint, atque cessaverint, necesse est ut omne lumen scientiae auferatur ex oculis. Aliter: Cessare molentes, quia imminutae sint, de dentibus dictum putant. Quod cum extrema senectus advenerit, dentes quoque aut atteruntur, aut decidunt: quibus permoliti cibi in alvum transmittuntur. Tenebrescere autem videntes in foraminibus, oculos arbitrantur: quod aetate confectis caliget acies, et intuitus obscuretur. « Et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis: et consurget ad vocem volucris; et obmutescent omnes filiae carminis. » Cum vox molentis fuerit infirmata, et magistrorum doctrina cessaverit, consequenter cessabunt omnia: inter quae, et ostia claudentur in platea, ut juxta fatuas Evangelii virgines (Matth. XXV), unusquisque habeat clausas suae plateae januas, et illae oleum emere non possint. Vel certe, fatuis virginibus cireumeuntibus in platea, claudent cubiculum sponsi quae cum eo intraverint. Si enim arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et Iata et spatiosa, quae ducit ad mortem (Matth. VII), recte, refrigerata charitate multorum, ostium doctrinarum clauditur in plateis. Sequenti autem versiculo, in eo quod ait: « Et consurget ad vocem volucris, » sive pasoeris, utemur [Al. utimur] in tempore, si quando viderimus peccatorem ad vocem episcopi, sive presbyteri per poenitentiam consurgentem. Potest quoque hoc extraordinarie, tametsi contextum capituli non sequamur, et de ultima resurrectione accipi, quando ad vocem archangell resurgent mortui. Nec mirandum, si angeli tubam passeri comparemus, cum omnis vox ad Christum comparata, sit tenuis. Et quantum ego possum animo recordari, nunquam passerem in malam partem legisse me novi. Loquitur in decimo psalmo justus: In Domino confido: quomodo dicitis animae meae, Transmigra in montem sicut passer. Et alibi: Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto (Psal. CI, 8). Necnon et in alio loco: Etenim passer invenit sibi domum (Psal.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
