Latin
2.476.270 to 2.476.282
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.476.270-282
Unproofread scanNot analysed yet
LXXXIII, 4) Aliter: Clausas in plateis januas, infirmes senis gressus accipi volunt: quod semper sedeat, et ambulare non possit. Humilitatem autem vocis molentis, de mandibulis interpretantur, quod cibum terere nequeat, et vix spiritu coaretato, vox ejus tenuis audiatur. Porro consurgere eum ad vocem volucris, ostendit, quod frigescente jam sanguine, et humore siccato, quibus materiis sopor alitur, ad levem sonitum evigilet, noctisque medio, cum gallus cecinerit, festinus exsurgat: nequaquam valens strato saepius membra convertere. Obmutescere quoque, sive, ut melius habet in Hebraeo, surdescere filias carminis, aures significat, quod gravior senum auditus fiat, et nulla inter voces valeant scire discrimina, nec carminibus delectari. Quod quidem et Berzellai loquitur ad David, nolens transire Jordanem. «Sed et ab excelsis timebunt et formidabunt in via. »Id est, ardua ingredi non valebunt, et lassis poplitibus, ac trementi vestigio, etiam in plano itinere fluctuantes, offensam gressuum formidabunt. «Et florebit amygdalum, et impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis: quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae: et circumibunt in platea plangentes. ·»Per metaphoram etiam nunc de membris hominis Ecclesiastae sermo est: quod cum senectus advenerit, capillus incanuerit, tumuerint pedes, libido refrixerit, et homo morte fuerit dissolutus: tunc revertetur in terram suam et in domum aeternitatis suae sepulcrum: exsequiisque rite celebratis, plangentium funus turba praecedat. Florem autem amygdali, quem nos pro canis posuimus, quidam sacram spinam interpretantur, quod, decrescentibus natium carnibus, spina succrescat et floreat. Porro quod ait: Impinguabitur locusta, sciendum ubi in nostris codicibus legitur, locusta, in Hebraeo scriptum esse, AAGAB (…):quod verbum apud eos ambiguum est. Potest enim et talus et locusta transferri. Quomodo igitur in Jeremiae principio, verbum SOCED (…)»si varietur accentus, et nucem significat et vigilias; et dicitur ad eum: Quid tu vides, Jeremia?