# Commentarius in Ecclesiasten 2.476.283-300

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.476.283 to 2.476.300. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.283
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.283

Et respondit: Baculum nuceum. Et ait Dominus ad cum: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbum meum, ut faciam illud (Jerem. I, 11), vel illud: et habet etymologiam nucis, quod vigilaturus sit Deus, et retributurus populo quod meretur [Al. debetur], idque sermonis occasio est. Ita et nunc ambiguitas verbi per etymologiam ejus, indicat senum crura tumentia, et podagrae humoribus praegravata. Non quod omnibus senibus hoc fiat, sed quod plerumque accidat, συνεκδοχικώς a parte, id quod totum est, appelletur. In eo vero ubi nos habemus, capparim, in Hebraeo habet ABIONA (…): quod et ipsum ambiguum est, interpretaturque amor, desiderium, concupiscentia vel capparis. Et significatur, ut supra diximus, quod senum libido refrigescat, et organa coitus dissipentur. Hoc autem ideo, quia haec verba ambigua, cum in vocabulis suis, et amygdalum, et locustam, et capparim sonent, aliud derivata significant, et per figuram ad sensus qui seni conveniunt, derivantur. Sciendum quoque, quod ubi nunc Septuaginta interpretes posuerunt amygdalum, ipsum verbum sit SOCED (…), quod in Jeremiae principio est: sed ibi in nucem versum est, hic in amygdalum. Symmachus nescio quid in hoc loco sentiens, multo aliter interpretatus est. Ait enim: « Super haec etiam de excelso videbunt, et terror erit in via, et obdormiet vigilans, et dissolvetur spiritus fortitudo. Ibit enim homo in domum aeternitatis suae, et circumibunt in platea plangentes. » Cujus interpretationem Laodicenus secutus, nec Judaeis placere potest, nec Christianis: dum et ab Hebraeis procul est, et sequi Septuaginta Interpretes dedignatur. « Antequam rumpatur funiculus argenti, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super lacum. Et revertatur pulvis in terram suam sicut erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, universa vanitas. » Revertitur ad superiora, et post grande hyperbaton (quod ab eo loco interjecerat, in quo ait: « Et memento creatoris tui, in diebus juventutis tuae: antequam veniant dies malitiae, et antequam tenebrescant sol et luna, et caetera in die qua movebuntur custodes domus »), nunc coeptam sententiam simili fine concludit, dicens: « Antequam rumpatur funiculus argenti, » et illud vel illud fiat.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
