# Commentarius in Ecclesiasten 2.476.301-317

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.476.301 to 2.476.317. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.301
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.301

Funiculus autem argenti, candidam hanc vitam, et spiramen quod nobis de coelo tribuitur, ostendit. Recursus quoque vittae aureae animam significat, quae illuc recurrit, unde descenderat. Porro duo reliqua quae sequuntur, contritio hydriae super fontem, et confractio rotae super lacum, per metaphoram, mortis aenigmata sunt. Quomodo enim hydria quae conteritur, cessat haurire, et rota per quam de lacu et puteis levantur aquae, si confracte fuerit vel ut Septuaginta [Al. alii] Interpretes voluerunt in suo funiculo convoluta, aquae usus intercipitur: ita et cum funiculus argenti fuerit interruptus, et animae rivus recurrit ad fontem, interibit homo. Et ut manifestius sequitur: « Revertetur [Al. convertetur] pulvis in terram suam, unde sumptus est, et spiritus revertetur ad Dominum, qui dedit illum. » Ex quo satis ridendi, qui putant animas cum corporibus seri, et non a Deo, sed a corporum parentibus generari. Cum enim caro revertatur in terram, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum; manifestum est, Deum parentem [Al. patrem] animarum esse, non homines. Post descriptionem interitus humani, pulchre exordium libri sui repetens, ait: « Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, omnia vanitas. » Cum enim cunctus mortalium labor, de quo in toto volumine disputatum est, huc perveniat, ut revertatur pulvis in terram suam, et anima illuc redeat, unde sumpta est, magnae vanitatis est in hoc saeculo laborare et nihil profutura conquirere. « Et amplius, quia factus est Ecclesiastes sapiens, adhuc docuit scientiam populum, et audire cos fecit: et scrutans composuit proverbia. Multum quaesivit Ecclesiastes, ut inveniret verba voluntatis, et scriberet recte verba veritatis. » Sapientiam qua praevenit Salomon omne hominum genus, nunc quoque in fine opusculi sui profitetur, quod non fuerit veteris Legis institutione contentus, sed in profundas se ultro [Al. ultra] demerserit quaestiones, et ad docendum populum, proverbia, et parabolas composuerit, aliud habentes in medulla;

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
