# Commentarius in Ecclesiasten 2.476.318-330

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.476.318 to 2.476.330. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.318
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.318

aliud in superficie pollicentes. Proverbia quippe non hoc sonare quod scriptum est, etiam in Evangeliis edocemur (Matth. XIII, et XV), quod Dominus populo in parabolis et proverbiis sit locutus, secreto autem apostolis dissolverit ea. Ex quo manifestum est, et Proverbiorum librum, non ut simplices arbitrantur, patentia habere praecepta, sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur: ita in eis divinum sensum altius perscrutandum. Super haec addidit causas naturasque rerum se voluisse cognoscere, et Dei dispositionem et prudentiam: quare unumquodque, vel quomodo factum sit scire voluisse: ut quod David post dissolutionem corporis et animae, ad coelos recursum se sperat esse visurum, dicens, Videbo caelos [Al. caelos tuos], opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4), hoc nunc in praesenti Salomon nisus fuerit invenire, ut veritatem soli Deo cognitam, corporis vallata… septo mens humana comprehenderet. « Verba sapientum, ut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, habentibus coetus, data sunt a pastore uno. » Ne videretur post legem Dei temerarius subito praeceptor erumpere, et sibi vindicare doctrinam, quam Moyses non tam sua sponte, quam Deo irascente primum, dehinc inspirante susceperat: dicit verba sua verba esse sapientium, quae in similitudinem stimulorum corrigant delinquentes, et pigros mortalium gressus aculeo pungente commoveant: sicque sint firma quasi clavi in al· tum solidiimque defixi: nec auctoritate unius, sed conelio atque consensu magistrorum omnium proferantur. Et ne contemneretur humana sapientia, ait eam ab uno pastore concessam: id est, licet plurimi doceant, tamen doctrinae auctor unus est Dominus. Facit hic locus adversus eos, qui alium legis veteris, alium Evangelii aestimant Deum, quod unus pastor concilium prudentium instruxerit. Prudentes autem tam Prophetae sunt, quam apostoli. Simul et hoc notandum est, quod dicantur verba sapientium pungere, non palpare.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
