Latin
2.476.354 to 2.476.378
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.476.354-378
Unproofread scanNot analysed yet
XVIII, 8), singulariter appellantur, cum plura Evangelia, et multa sint mandata legis: sic et volumen in Isaiae sermone signatum, omnis Scriptura divina est (Isa. XXIX), et uno capitulo libri, Ezechiel Joannesque vescuntur (Ezech. VIII; Apoc. X). Salvator quoque omnium retro sanctorum vocibus prophetatus, ait: In capitulo libri scriptum est de me (Psal. XXXIX, 9). Juxta hunc igitur sensum arbit…or nunc praeceptum, ne plures libri fiant· Quidquid enim dixeris, si ad eum referatur, qui in principio erat apud Deum, et Deus Verbum (Joan. I, 2), nuum volumen est: et innumerabiles libri una Lex, unum Evangellum nominantur. Quod si diversa et discrepantia disputaveris, et curiositate nimia huc atque illuc animum adduxeris [Al. deduxeris], etiam in uno libro, multi libri sunt. Unde dictum est: Ex multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19). Talibus igitur libris non est finis. Bonum enim omne, et veritas certo fine concluditur: malitia vera atque mendacium sine fine sunt. Et quanto plus requiruntur, tanto major eorum series nascitur. Super hae re …studium atque meditatio, labor est carnis. Carnis, inquam, non spiritus. Habet siquidem et spiritus laborem suum, juxta illud quod ait Apostolus: Plus autem illis omnibus laboravi: non autem ego, sed gratia Dei quae mecum est (I Cor. XV, 10). Et Salvator: Laboravi clamans (Psal. LXVIII, 4). «Finis sermonis verbi universi auditu perfacilis est: Deum time, et mundata ejus custodi. Hoc est enim omnis homo·, quia omne furtum Deus adducet in judicium de amni abscondito, sive bonum, sive malum sit. »Aiunt Hebraei cum inter caetera scripta Salomonis quae antiquata sunt, nec in memoria duraverunt, et hic liber oblitterandus videretur, eo quod vanas Dei assereret creaturas, et totum putaret esse pro nihilo, et cibum, et polum, et delicias transeuntes praeferret omnibus, ec hoc uno capitulo meruisse auctoritatem, ut in divinorum Voluminum numero poneretur, quod lotam disputationem suam, et omnem catalogum hac quasi άν«· …(recapitulatione) coarctaverit, et dixerit finem sermonum suorum auditu esse promptissimum, nec aliquid in se habere difficile, ut scilicet Deum timeamus, et ejus praecepta faciamus.