Latin
2.476.50 to 2.476.67
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.476.50-67
Unproofread scanNot analysed yet
I, 5), et Timotheo praecipitur, ne gratiam negligat, quam per impositionem manuum acceperat; sed et in eo se aestimarent presbyteros et episcopos, ut salutaria acciperent, et uti praeceptores honorem duplicem quaererent, qui laborantibus in doctrina et sermone debetur (I Tim. IV, 14); nunc econtrario accusat eos qui loquuntur quidem in Ecclesia, et docent populos, sed ea docent quae populum audire delectet, quod peccatores palpet in vitio, et strepitus concitet audientium. Nonne quando in Ecclesia lascivit oratio [Al. orator], et beatitudinem, et regna coelorum multitudini pollicetur, videtur tibi in risu panem facere, et vinum ad laetitiam miscere viventium? Sive quod ipsi qui docent, divitias, et cibos, et opes per delectabilia promissa conquirant; sive quod Ecclesiae panem, qui panis lugentium est, et non ridentium (beati quippe lugentes, quoniam ipsi ridebunt) in laetitia gaudioque conficiant. Quod autem sequitur: Pecuniae vel argento obediunt omnia, dupliciter accipiendum: vel ipsos doctores postquam adulatione ditati sint, regnum in populos exercere; vel certe, quia argentum pro sermone semper accipiatur: Eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. II, 7): hoc asseverat, quod eloquentiae et orationi, quae verborum sit fronde composita, facile vulgus cedat ignobile. Aliter: Qui habent apud se sponsum, et propterea lugere et jejunare prohibemur, in risu faciunt panem. A quo risu et Isaac nomen accepit, et in laetitia bibentium vinum praeparant. Omnis itaque vir sauctus qui, ut Christus praecepit, magister Ecclesiae est, in risu et laetitia panem facit, et vini pocula ministrat in gaudio. Argentum quoque, cui obediunt [Al. obediens] omnia, quinque illa de Evangelio, et duo, et unum patrisfamilias sunt talenta, et decem mnae, quae servis in negotiatione creduntur (Matth. XXV, 15 seqq.) . «In mente tua regi ne maledixeris, et in secreto cubilis tui, ne maledixeris diviti;