# Commentarius in Ecclesiasten 2.476.68-86

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.476.68 to 2.476.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.476.68

quia avis coeli auferet vocem, et habens pennas, annuntiabit verbum. » Et simplex praeceptum aedificat audientes; ne ira et furore superati, in maledictum et in detractionem regum et principum prorumpamus; quia contra spem interdum evenit, ut bis quibus malediximus, nuntietur, et incurramus periculum immoderatione linguae. Quod autem ait: « Avis coeli auferet vocem, et habens pennas annuntiabit verbum, » hyperbolice intelligendum, quomodo solemus dicere, etiam ipsos parietes, quibus consciis loquimur, quae audierint non celaturos. Sed melius est sic audire praeceptum, ut sciamus nobis esse mandatum, non solum contra Christum temere nihil loquendum, verum etiam in arcanis cordis, quamvis variis tribulationibus coarctemur, nihil blasphemum, nihil impium sentiendum. Et quia dilectionem quam Christo exhibemus, debemus et proximo: Diliges quippe Dominum Deum tuum, sed et proximum tuum tanquam teipsum, etiam nunc jubemur, ne post regem de sanctis quoque facile detrahamus; et eos quos viderimus sapientia, scientia, virtutibusque ditatos, linguae mordacitate rodamus; quia angeli qui terram circumeunt, et sunt administratorii spiritus, et in Zacharia loquuntur: Circumivimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et silet (Zach. I, 11): ad instar avium, nostra verba et cogitationes ad coelum perferant; et quod clam cogitamus, D…i scientiam non latere. (Cap. XI ) « Mitte panem tuum super faciem aquae: quia in multitudine dierum invenies illum. » Ad eleemosynam cohortatur, quod omni petenti sit dandum, et indiscrete faciendum bene. Quomodo enim, qui super irrigua seminat, fructum sementis exspectat: ita qui largitur egentibus, non granum seminis, sed ipsum panem serit, fenore quodam multiplicationem illius praestolans; et cum dies judicii advenerit, multo amplius quam dederat recepturus [Al. reperturus]. Aliter: In quocunque homine illam aquam videris, de qua dicitur: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38), ne te pigeat panem sapientiae, panem rationabilem, panem praestare sermonis.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
