Latin
2.476.87 to 2.476.107
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.476.87-107
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim hoc frequenter feceris, invenies te non incassum doctrinarum jecisse sementem. Tale quid et in Isaia dicium puto: Beatus qui seminat super aquam, ubi bos et asinus calcant (Isa. XXXII, 20). Quod ille magister beatitudine dignus habeatur, qui super irriguum pectus seminet audientium, tam ex Judaeis, quam ex gentium populo congregatum. «Da partem [Al. partes] septem, et quidem octo: quia non scis quid futurum sit malum super terram. »Et in Ezechiele septem et octo gradus ad templi leguntur ascensum (Ezech. XL, 26, 31). Et post ethicum illum psalmum, id est, centesimum octavam decimum quindecim graduum psalmi sunt, per quos primum erudimur in lege, et septenario numero expleto, postea per ogdoadem ad Evangelium scan limus. Praecipitur ergo ut in utrumque instrumentum, tam vetus scilicet quam novum, pari veneratione credamus. Judaei dederunt partem septem, credentes Sabbato [Al. Sabbatum], sed non dederunt octo, resurrectionem diei Dominicae denegantes. Econtrario haeretici, Marcion et Manichaeus, et omnes qui veterem legem rabido ore dilaniant, dant partes [Al. partem] octo, suscipientes Evangelium: sed eamdem septenario numero non tribuunt, legem veterem respuentes. Nos igitur utrique instrumento credamus. Non enim possumus dignos cruciatus, dignamque poenam jam nunc mente comprehendere, quae reposita est his qui versantur in terra, Judaeis atque haereticis, e duobus alterum denegantibus. Hebraei ita hunc locum intelligunt: Et Sabbatum et circumcisionem serva: ne si hoc forte non feceris, inopinatum tibi superveniat malum. «Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Et si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem: in locum ubi ceciderit lignum, ibi erit. »Serva mandata quae tibi superius sunt praecepta, ut nubes super te effundam imbrem suum. Ubicunque enim tibi locum praeparaveris, futuramque sedem, sive ad austrum, sive ad boream: ibi cum mortuus fueris, pe…man bis.