# Contra Ioannem 1.13-14

Jerome, Contra Ioannem, Lines 1.13-1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/contra-ioannem/1.13

12. Rogo quae est ista confidentia, qui tantus animi tumor? Gorgiam Leontinum cuncti philosophi et oratores lacerant, quod ausus sit, publice sella posita, polliceri responsurum se, de qua quisque re interrogare voluisset. Nisi me honor sacerdotii, et veneratio nominis refrenaret, et scirem illud Apostoli: Nesciebam, fratres, quia Pontifex est: scriptum est enim: Principem populi tui non maledices [18] , qua vociferatione et indignatione verborum, de tua narratione conquererer! Licet ipse nominis tui extenues dignitatem, cum patrem pene omnium episcoporum, et antiquae reliquias sanctitatis et opere et sermone despicias. Dicis te quadam die, cum praesens lectio provocasset, audiente illo et universa Ecclesia, de fide et omnibus ecclesiasticis dogmatibus disputasse. Nunc est mirari Demosthenem, qui pulcherrimam orationem contra Aeschinem multo tempore dicitur exarasse. Frustra suspicimus Tullium; refert enim Cornelius Nepos, se praesente, iisdem pene verbis quibus edita est, eam pro Cornelio seditioso tribuno defensionem peroratam. En Lysias noster, en Gracchus, et ut aliquid de neotericis inferam, Quintus Aterius, qui ingenium in numerato habebat, ut sine monitore tacere non posset: de quo egregie Caesar Augustus, «Quintus, inquit, noster sufflaminandus est.»
13. Quisquamne prudentum et sani capitis in uno Ecclesiae tractatu, de fine et de omnibus ecclesiasticis dogmatibus se asserat disputasse? Quaeso te ut ostendas mihi, quae sit illa lectio, toto Scripturarum sapore condita, cuius te occasio provocarit, ut repente ad periculum ingenii descenderes? Et nisi tibi disertitudinis tuae fluvius inundasset, poteras argui, quod non posses ex tempore de cunctis dogmatibus dicere. Verum quid hoc est? aliud promittis, et aliud exhibes. Consuetudo autem apud nos istiusmodi est, ut his qui baptizandi sunt; per quadraginta dies, publice tradamus sanctam et adorandam Trinitatem. Si te praesens lectio provocavit, ut de cunctis dogmatibus una hora diceres, quid necesse fuit quadraginta dierum replicare doctrinam? Sin autem ea referebas, quae per totam quadragesimam locutus es, quomodo te quadam die, ut de cunctis dogmatibus diceres, una lectio provocavit? Sed et hic ambigue loquitur: potest enim fieri, ut quae per quadraginta dies tradere solebat in Ecclesia baptizandis, haec sub unius lectionis occasione perstrinxerit. Eiusdem enim eloquentiae est, et pauca multis, et multa paucis verbis posse dicere. Hoc quoque intelligi datur, quod postquam illum una lectio provocavit, inflammatus ardore dicendi, per quadraginta dies numquam tacuerit. Sed et otiosus senex, ex eius ore dependens, dum res inauditas scire desiderat, pene dormiens ceciderit. Utcumque toleranda sunt: forsitan et haec simpliciter more suo sit locutus.

---

Jerome, Contra Ioannem. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/jerome/contraioannem.html.
