# Contra Ioannem 1.15-16

Jerome, Contra Ioannem, Lines 1.15-1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/contra-ioannem/1.15

14. Ponamus reliqua, in quibus post laciniosae disputationis labyrinthos, nequaquam dubiam, sed apertam ponit sententiam, et miros tractatus suos hoc fine concludit: «Cum haec ipso praesente locuti essemus, et ipse post nos causa honoris, quem ei super omnem mensuram exhibuimus, provocatus esset ut diceret: praedicationem nostram laudavit, atque miratus est, et catholicam fidem esse omnibus declaravit. Quantum ei super omnem mensuram honoris exhibueris, declarant supra mensuram exhibitae contumeliae: quando eum per Archidiaconum tacere iussisti; et morantem in populis, laudis cupidum pertonabas. Docent praesentia de praeteritis. Ille per totum exinde triennium suas iniurias devorat, privataque simultate contempta, fidei tantum correctionem postulat. Tu qui sumptibus abundas, et totius orbis religio lucrum tuum est, gravissimos illos legatos tuos huc illucque transmittis, et dormientem senem ad respondendum suscitas. Et revera cui tantum honoris detuleras, iustum erat, ut tua praesertim extemporalia dicta laudaret. Quia vero solent interdum homines laudare quod non probant, et alienam stultitiam cassis nutrire praeconiis, non solum tua dicta laudavit, sed laudavit atque miratus est: et ne miraculum quoque parvum esset, catholicae esse fidei omni populo declaravit. Haec quam vere dixerit, et nos testes sumus qui audivimus, ad quos tuis vocibus perturbatus venit exanimis, temere se communicasse, dicens: Rogatusque ab omni Monasterio, ut ad te de Bethleem reverteretur, tantorum preces non ferens, sic reversus est vespere, ut medio noctis aufugeret, et litterae ad papam Siricium probant: quas si legeris, pervidebis, quomodo tua dicta miratus sit, et catholica declaraverit. Verum nugas terimus, et aniles et superfluas cantilenas longo sermone convincimus.
15. Transeamus ad secundam quaestionem, in qua quasi nihil sibi propositum sit, securus et ructans dormire se simulat, ut legentes faciat dormitare. Sed de reliquis quae ad fidem pertinent, sermo nobis erat, id est, omnium visibilium, et invisibilium, coelestium fortitudinum, et terrestrium creaturarum unum et eumdem esse conditorem Deum, id est sanctam Trinitatem, «iuxta beatum David dicentem: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum [19] : quod simpliciter ostendit et hominis creatio. Ipse est enim qui, accepto limo de terra, plasmavit hominem, et per gratiam propriae insufflationis animam donavit rationabilem [ Al. rationalem] , et liberi arbitrii, non partem aliquam suae naturae iuxta quosdam, qui hoc impie praedicant, sed propriam conditionem. Et de sanctis Angelis aeque credunt, secundum divinam Scripturam de Deo dicentem: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem [20] : de quibus credere quod immutabilis [ Al. immutabiles] naturae sint, non concedit nobis Scriptura, dicens: Angelos quoque qui non custodierunt suum principatum; sed dereliquerunt proprium domicilium in iudicium magni diei, vinculis aeternis in tenebris custodivit [21] : quia immutati sunt, et ex propria dignitate et gloria, magis in daemonum ordinem abisse eos cognovimus [ Al. cognoscimus] . Animas vero hominum ex Angelorum ruina, aut ex conversione fieri: neque credidimus aliquando, neque docuimus (absit enim), et alienum hoc esse a praedicatione Ecclesiastica confitemur.»

---

Jerome, Contra Ioannem. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/jerome/contraioannem.html.
