# Contra Ioannem 1.17-18

Jerome, Contra Ioannem, Lines 1.17-1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/contra-ioannem/1.17

16. Quaerimus utrum animae antequam homo in paradiso fieret, et plasmaretur Adam de terra, inter rationabiles fuerint creaturas; utrum proprium statum habuerint, vixerint, moratae sint, atque substiterint, et an Origenis doctrina sit vera, qui dixit cunctas rationabiles creaturas, incorporales et invisibiles, si negligentiores fuerint, paulatim ad inferiora labi, et iuxta qualitates locorum ad quae defluunt, assumere sibi corpora. Verbi gratia, primum aetherea, deinde aerea. Cumque ad viciniam terrae pervenerint, crassioribus corporibus circumdari, novissime humanis carnibus alligari, ipsosque daemones, qui proprio arbitrio cum principe suo diabolo de Dei ministerio recesserunt, si paululum resipiscere coeperint, humana carne vestiri, ut acta deinceps poenitentia post resurrectionem eodem circulo, quo in carnem venerant, revertantur ad viciniam Dei, liberati etiam aereis aethereisque corporibus, et tunc omnia genua curvent Deo, coelestium, terrestrium, et infernorum, et sit Deus omnia omnibus. Cum ergo ista quaerantur, cur tu omissis super quibus pugna est, de scammate et loco certaminis egrediens, in peregrinis et longe alienis disputationibus immoraris?
17. Credis quod cunctas visibiles, et invisibiles creaturas unus Deus fecerit: hoc et Arius confiteretur, qui dicit cuncta creata per Filium. Si de Marcionis arguereris haeresi, quae alterum bonum, alterum iustum Deum inferens; illum invisibilium, hunc visibilium asserit Creatorem, recte mihi de huiusmodi satisfeceris quaestione. Credis quod universitatis Trinitas sit creatrix. Istud Ariani et Hemiariani negant, Spiritum sanctum non conditorem, sed conditum blasphemantes. Sed te quis hoc tempore insimulat Arianum? Dicis animas hominum non partem Dei esse naturae; quasi Manichaeus nunc ab Epiphanio sis vocatus. Detestaris eos, qui animas ex Angelis asserunt fieri, et illorum ruinam nostram dicunt esse substantiam. Noli dissimulare quod nosti, nec simplicitate quod non habes fingere: Nec Origenes umquam dixit ex Angelis animas fieri, cum ipsos Angelos nomen esse officii doceat, non naturae. In libris enim, et Angelos, et Thronos, et Dominationes, Potestates, et rectores mundi, et tenebrarum, et omne nomen quod nominatur [22] , non solum in praesenti saeculo, sed in futuro, dicit animas esse eorum corporum, quae vel desiderio, vel ministerio susceperint. Solem quoque ipsum et lunam, et omnium astrorum chorum, esse animas rationabilium quondam et incorporalium creaturarum: quae nunc vanitati subiectae, ignitis videlicet corporibus, quae nos imperiti et rudes luminaria mundi appellamus, liberabuntur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Unde et omnis creatura congemiscit et parturit. Et Apostolus deplorat, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Non est istius temporis contra dogma gentilium, et ex parte Platonicum, scribere. Ante annos ferme decem in Commentariis Ecclesiaste, et in explanatione Epistolae ad Ephesios, arbitror sensum animi mei prudentibus explicatum.

---

Jerome, Contra Ioannem. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/jerome/contraioannem.html.
