# Contra Ioannem 1.19-20

Jerome, Contra Ioannem, Lines 1.19-1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/contra-ioannem/1.19

18. Hoc nunc rogo, qui tanta loqueris, qui de cunctis sermonibus sub uno tractatu edisseris veritatem, ut respondeas sciscitantibus brevem absolutamque sententiam. Quando plasmavit Deus hominem ex limo, et per gratiam propriae insufflationis ei animam tribuit: utrum illa anima fuerit ante et substiterit, et ubi versata sit, quae Dei postea insufflatione donata est: an in sexto die quando corpus ex limo formatum est, et esse et vivere, Dei potestate susceperit. De hoc taces, et quid quaeratur scire dissimulans, in superfluis quaestionibus occuparis. Origenem relinquis intactum, et contra Marcionem, Apollinarem, Eunomium, Manichaeum, Arium caeterorumque haereticorum ineptias debaccharis. Manum peteris, et pedem porrigis; et tamen dogma quod retines, latenter insinuas. Sic nos rusticos placas, ut tuis penitus non displiceas.
19. Dicis ex Angelis daemones potius quam animas fieri, quasi non et ipsi daemones iuxta Origenem, animae sint aerei corporis, et ex daemonibus postea si resipuerint, humanae animae sint futuri. Angelos scribis esse mutabiles, et sub eo quod pium est, illud quod impium est introducis; ut multis periodis animae fiant non ex Angelis, sed ex his vocabulis, in quae prius Angeli mutati sunt. Volo quod dico, manifestius fieri: finge aliquem tribunitiae potestatis suo vitio regradatum, per singula militiae equestris officia, ad tironis vocabulum devolutum, numquid ex tribuno statim fit tiro? Non; sed ante primicerius, deinde senator, ducenarius, centenarius, biarchus, circitor, eques, dein tiro; et quamquam tribunus quondam miles gregarius sit, tamen ex tribuno non tiro, sed primicerius factus est. Docet Origenes per scalam Iacob paulatim rationabiles creaturas ad ultimum gradum, id est, ad carnem et sanguinem descendere: nec fieri posse, ut de centenario numero subito quis ad unum numerum praecipitetur, nisi per singulos numeros, quasi per scalae gradus, ad ultimum usque perveniat; et tot mutare corpora, quot de coelo ad terram mutaverint mansiones. Hae sunt strophae vestrae atque praestigiae, quibus nos Pelusiotas et iumenta, et animales homines dicitis, quia non recipimus ea quae spiritus sunt. Vos Hierosolymitae etiam Angelos deridetis. Pertrahuntur [ Al. protrahuntur] in medium vestra mysteria, et de Gentilium fabulis dogma contextum, Christianis auribus publicatur. Hoc quod vos miramini, olim in Platone contempsimus. Contempsimus autem, quia Christi stultitiam recepimus. Recepimus Christi stultitiam, quia fatuum Dei sapientius est hominibus. Non pudet Christianos et sacerdotes Dei, quasi de rebus ludicris agatur, verbis dubiis haerere, et ambiguas librare sententias, quibus loquens magis quam audiens decipitur [23] .

---

Jerome, Contra Ioannem. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/jerome/contraioannem.html.
