Latin
Lines 1.21-1.22
Jerome, Contra Ioannem 1.21-22
Not analysed yet
20. Unus ex choro vestro cum a me teneretur, ut diceret quid sentiret de anima, fuissetne ante carnem, an non fuisset; fuisse respondit simul, et corpus et animam. Sciebam hominem haereticum laqueos in sermone quaerere. Tamdem reperi eum, ex quo corpus animasset, ex tunc eam dicere animam nuncupatam, quae prius vel daemon, vel Angelus Satanae, vel spiritus fornicationis, aut in parte contraria, dominatio, potestas, administrator spiritus, aut nuncius appellata sit. Si fuit anima antequam Adam in paradiso formaretur, in quolibet statu et ordine, et vixit, et egit [Al. erat] aliquid (neque enim possumus incorporalem, et aeternam in modum glirium immobilem torpentemque sentire), necesse est ut aliqua causa praecesserit, cur quae prius sine corpore fuit, postea circumdata sit corpore. Et si animae est naturale esse sine corpore, ergo contra naturam est esse in corpore. Si contra naturam est esse in corpore, ergo resurrectio corporis contra naturam erit. Sed non fiet resurrectio contra naturam; ergo iuxta sententiam vestram corpus quod contra naturam est resurgens, animam non habebit.
21. Dicis animam non esse de Dei substantia. Pulchre. Damnas enim impiissimum Manichaeum, quem nominare pollutio est. Dicis ex Angelis animas non fieri. Acquiesco paulisper, licet noverim quo sensu dixeris. Quia ergo didicimus quid neges, volumus scire quid credas. «Accepto, inquis, de terra limo, plasmavit Deus hominem, et per gratiam propriae insufflationis animam donavit rationabilem; et liberi arbitrii, non partem aliquam suae naturae, iuxta quosdam, qui hoc impie praedicant, sed propriam conditionem.» Videte quanto circumitu, quod non quaerimus, eloquatur. Scimus quod de terra Deus plasmavit hominem, novimus quod insufflavit in faciem eius, et factus est in animam viventem: non ignoramus quod anima rationalis sit, et proprii arbitrii, et scimus quod Dei illa conditio sit. Nemo dubitat errare Manichaeum, qui dicit eam esse Dei substantiam. Hoc nunc interrogo: Anima ista Dei conditio, liberi arbitrii, rationalis, neque de substantia Creatoris, quando facta sit: utrum eo tempore quo de limo factus est homo, et insufflatum est spiraculum vitae in faciem eius: an quae prius fuerat [Al. antea facta fuerat] ,et inter rationabiles creaturas et incorporeas erat atque vivebat, Dei postea insufflatione donata sit? Hic taces, hic simplicem ac rusticum te simulas; et sub verbis Scripturae, ea quae Scriptura non sentit, abscondis. In eo loco ubi dicis, quod nullus quaerit, non illam partem aliquam esse suae [Al. divinae] naturae, iuxta quosdam qui hoc impie praedicant, illud magis debueras dicere, quod omnes quaerimus, non eam, quae prius fuerat, non eam quam ante condiderat, quae inter rationabiles atque incorporeas et invisibiles creaturas multo iam tempore versabatur. Nihil horum loqueris, producis nobis Manichaeum, et abscondis Origenem, et sicut parvulis cibum poscentibus, ludicra quaedam offerunt gerulae, ut avocent mentes eorum, sic tu nos rusticos avocas ad alia, ut dum alterius personae novitate tenemur, quod volumus non quaeramus.