# Contra Ioannem 1.24-25

Jerome, Contra Ioannem, Lines 1.24-1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/contra-ioannem/1.24

23. Transeamus hinc ad famosissimam de resurrectionne carnis et corporis quaestionem, in qua te rursum, lector, admonitum volo, ut cum timore et iudicio Dei me scias loqui, et te audire debere. Neque enim tantae stultitiae sum, ut si in expositione illius fides mera est; et perfidiae nulla suspicio, quaeram accusandi occasionem: et dum volo alium notare culpae, ipse noter calumniae. Lege ergo de resurrectione carnis quae subdita sunt; et cum legeris, et placuerint (scio enim placitura ignorantibus), suspende iudicium, exspecta paulisper, usque ad finem responsionis nostrae cohibe sententiam: et si tibi postea placuerint, tunc nos calumniae denotabis. «Passionem quoque eius in cruce et mortem ac sepulturam, quae universa servavit, ac resurrectionem veritate, et non putative confitemur: qui [30] et primogenitus ex mortuis, primitias massae corporum nostrorum, quas in sepulcro positas suscitavit, pervexit ad coelum, spem nobis resurrectionis in resurrectione proprii corporis tribuens: unde et omnes sic speramus resurgere ex mortuis, sicut ille resurrexit. Non in aliis quibusdam peregrinis et in alienis corporibus, quae assumuntur in phantasmate: sed sicut ipse in illo corpore, quod apud nos in sancto sepulcro conditum resurrexit: ita et nos in ipsis corporibus, quibus nunc circumdamur, et in quibus nunc sepelimur, eadem ratione et visione speramus resurgere. Quae enim iuxta Apostolum seminantur in corruptione, surgent in incorruptione: quae seminantur in ignobilitate, surgent in gloria. Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale [31] : de quibus et Salvator docens locutus est: Qui enim digni fuerint saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent neque nubentur: neque enim ultra mori poterunt: sed erunt sicut Angeli Dei: cum sint filii resurrectionis [32] .
24. Rursum in alia parte Epistolae, hoc est, in fine suorum tractatuum, ut auribus illuderet nescientium, strepitum resurrectionis ac pompam hac verborum ambiguitate libravit: «Sed neque de secundo glorioso adventu Domini nostri Iesu Christi intermisimus, qui venturus est in gloria sua iudicare vivos et mortuos: ipse enim suscitabit omnes mortuos, et ante suum tribunal esse faciet: et unicuique reddet secundum quod egit per corpus, sive bonum sive malum; scilicet aut coronandus in corpore, quod caste egit, et iuste; aut condemnandus, quod voluptatibus pariter iniquitatibusque servivit.» Hoc quod in Evangelio legimus: In consummatione mundi, si fieri potest [33] , seduci etiam electos, in hoc capitulo comprobamus. Audit vulgus indoctum mortuos et sepultos: audit resurrectionem mortuorum, veritate et non putative: audit primitias massae nostrorum corporum, in Domini corpore ad coelestia pervenisse: audit resurrecturos, non in peregrinis alienisque corporibus, quae assumuntur in phantasmate, sed sicut surrexit Dominus in corpore, quod apud nos in sancto sepulcro conditum iacuit: ita et nos in ipsis corporibus, quibus nunc circumdamur et sepelimur, in die iudicii resurrecturos. Et ne hoc parum quis existimaret, addit in extremo capitulo: «Et unicuique reddet secundum quod egit per corpus, sive bonum, sive malum: scilicet aut coronandus in corpore quod caste egit et iuste: aut condemnandus, quod voluptatibus iniquitatibusque servivit.» Haec audiens, indoctum vulgus, in tanto mortuorum, sepulti corporis, resurrectionis sonitu, nullam stropham, nullas insidias suspicatur. Credit esse quod dicitur. Sanctiores enim sunt aures populi, quam sacerdotis animus.

---

Jerome, Contra Ioannem. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/jerome/contraioannem.html.
